Latin · Dactylic hexameter
Liber quartus, CALIDORUS, ET ARGANTUS PASTORES. IN MORTE LUDOVICI PONTANI, lines 4.6.1-4.6.42
Ludovik Paskalić, Carmina 4.6.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Aspicis, ut saturae ludant per prata capellae,
Nec dulcem Cythisum, aut Salices pascantur amaras,
Arrectisque canes stent auribus omnia circum
Tuta vides: tu nescio quid miserabile tristi
Fronte foves, ducisque alto suspiria corde.
Quin age, dum laetas haec populus efficit umbras,
Et Zephyri movet aura nemus, tenuique susurro
Praeteriens vitreis Bithynnius obstrepit undis;
Cantando aestivi fugiamus taedia Solis.
Sentiat Illiricus post saecula multa Leontes,
Vermanusque pater, quod Menalus ante solebat
Partheniusque audire sui Corydonis ab ore.
Mirenturque suos, si qua est ea fama, nepotes,
Hadriacum nemus Arcadicis obtendere Sylvis.
Ar. Ergo ego flumineae florenti in margine ripae
Sylvestri laetum carmen modulatur avena.
At tu noster amor, tu nostrae gloria gentis,
Immiti absumptus fato Pontane iacebis?
Munera nec gelido dabimus suprema sepulchro?
Non sum adeo veteris Calydore oblitus amici,
Nec me adeo immemorem fecerunt gramina Lethis,
Ut non spiret adhuc cineris mihi semper amati
Gratus odor, teneatque meae claustra intima mentis,
Quin potius Pontane tuos repetamus honores:
Tertia namque subest, postquam te amisimus, aestas:
Ter sine te pingues lacubus calcavimus uvas,
Occidis ante diem, medioque abreptus in aevo
Occidis heu nimium coelo confise maligno:
Nam te, dum chari trans aequora vasta vocaret
Fratris amor, propriae nulla est tibi cura salutis:
Sed ruis ignotae in manifesta pericula terrae:
Nescio quam Veneris Paphom, et vix cognita fama
Cypria regna petis: non illic commoda terrae
Temperies, non delitiae, celebrataque priscis
Ocia carminibus, sed noxia sydera coeli,
Et quae perpetuis male sint toleranda colonis:
Tu tamen incautus dilecti fratris amore
Raptus abis, fratremque tuis complexus in ulnis
Et fratrem pariter, et dulces deseris auras:
Exin nec laeti soles nec candida nobis
Ulla dies fulsit, nec densas porrigit umbras,
Nuda sed ammissis rarescit sylva capillis.