Latin
DELLAE MEDICI BRIXIEN
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 10
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam praeterea (ni fallor) Galenum in alio ullo febrium genere terram hanc Armenam exhibuisse inuenies, quàm in hoc sęuissimo pestilentiae genere: quam si ita praesentaneum &optimum remedium ijs esse, qui mala humorum qualitate, aut eorum multitudine, aut utrisque simul febricitant, certis cognouisset experimentis, &rationibus, aliter utique de ea locutus fuisset, neque illius uires, si quae aliae essent, praeter quae ab ipso connumerantur, nos celasset, cùm tantis alijs saluberrimis suis lucubrationib. &dogmatib. posteritatem iuuerit, ac medicamrem magnificis auxe rit heneficijs. Cęterum ob dictas antea causas non à ratione for tasse alienum fuerit, si uera terra Armena aut Lemnia inueni ri possit, urgente aliquo pernicioso febrium genere, quod uerè pestilenti simile sit, aut quod ex malignis, &uenenatis humoribus genitum sit, certa huius medicamenti, aut quae illius naturae sit, portione uti: potest enim quandoque humor letali ueneno adsimilis in corporibus coaceruari, ut est in tertio de Morbis uulgaribus, commento tertio: quod tamen de Smaragdo asserere non auderemus: nisi fortasse propter terreum ipsius &siccum temperamentum, cuiusmo di multa quidem facilè reperiuntur medicamenta: aut propter latentem quandam, quam uocant, proprietatem, de qua tamen nihil ab autoribus medicinę hactenus traditum esse inuenitur. Porrò cum ea alimenta dicantur, quae corpori adsimilata, ipsum nutriunt: reliqua uerò omnia medicamen ta, quae uel ut assumpta sunt, permanent, &corpus uincunt, &mutant ad eum modum, quo corpus ipsum cibos: atque haec prorsus tum uenenosa sunt, tum corpus animalis corrumpunt: uel mutationis initium ab animalis corpore consecuta, deinceps iam putrescunt, &corrumpuntur, deinde corpus quoque unà corrumpunt ac putrefaciunt, quae quidem &ipsa noxia sunt uenena: est his etiam amplius tertia medicamentorum species, eorum nimirum, quae corpus recalefa ciunt quidem, mali tamen nihil adferunt: &eorum, quae &agunt, &patiuntur aliquid, sed spacio temporis uincun tur, planeque adsimilantur: manifestum relinquitur, Smara gdum non ut alimentum nobis sumendum esse, neque ut ali quae praedictae diuisionis species, sed potius ut ea quae à tota agunt substantia, &quodam mirabili naturae consensu, cum alicui corporis parti suspenduntur, non intus sumuntur, ut cancrorum fluuiatilium cinis, &huiusmodi.