# Epistolae medicinales 10

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, DELLAE MEDICI BRIXIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/10

Nusquam praeterea (ni fallor) Galenum in alio ullo febrium genere terram hanc Armenam exhibuisse inuenies, quàm in hoc sęuissimo pestilentiae genere: quam si ita praesentaneum & optimum remedium ijs esse, qui mala humorum qualitate, aut eorum multitudine, aut utrisque simul febricitant, certis cognouisset experimentis, & rationibus, aliter utique de ea locutus fuisset, neque illius uires, si quae aliae essent, praeter quae ab ipso connumerantur, nos celasset, cùm tantis alijs saluberrimis suis lucubrationib. & dogmatib. posteritatem iuuerit, ac medicamrem magnificis auxe rit heneficijs. Cęterum ob dictas antea causas non à ratione for tasse alienum fuerit, si uera terra Armena aut Lemnia inueni ri possit, urgente aliquo pernicioso febrium genere, quod uerè pestilenti simile sit, aut quod ex malignis, & uenenatis humoribus genitum sit, certa huius medicamenti, aut quae illius naturae sit, portione uti: potest enim quandoque humor letali ueneno adsimilis in corporibus coaceruari, ut est in tertio de Morbis uulgaribus, commento tertio: quod tamen de Smaragdo asserere non auderemus: nisi fortasse propter terreum ipsius & siccum temperamentum, cuiusmo di multa quidem facilè reperiuntur medicamenta: aut propter latentem quandam, quam uocant, proprietatem, de qua tamen nihil ab autoribus medicinę hactenus traditum esse inuenitur. Porrò cum ea alimenta dicantur, quae corpori adsimilata, ipsum nutriunt: reliqua uerò omnia medicamen ta, quae uel ut assumpta sunt, permanent, & corpus uincunt, & mutant ad eum modum, quo corpus ipsum cibos: atque haec prorsus tum uenenosa sunt, tum corpus animalis corrumpunt: uel mutationis initium ab animalis corpore consecuta, deinceps iam putrescunt, & corrumpuntur, deinde corpus quoque unà corrumpunt ac putrefaciunt, quae quidem & ipsa noxia sunt uenena: est his etiam amplius tertia medicamentorum species, eorum nimirum, quae corpus recalefa ciunt quidem, mali tamen nihil adferunt: & eorum, quae & agunt, & patiuntur aliquid, sed spacio temporis uincun tur, planeque adsimilantur: manifestum relinquitur, Smara gdum non ut alimentum nobis sumendum esse, neque ut ali quae praedictae diuisionis species, sed potius ut ea quae à tota agunt substantia, & quodam mirabili naturae consensu, cum alicui corporis parti suspenduntur, non intus sumuntur, ut cancrorum fluuiatilium cinis, & huiusmodi.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
