# Epistolae medicinales 110

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/110

Medicus autem, Hippocrate & Galeno autore, natu rae quae rectè, non quae malè agitaemulus esse debet, ac minister. Valde enim prosternuntur in dysenteria uires ex tam frequenti desidendi agitatione, tum ob pharmaci uiolentiam & laborem: quę quidem in hoc morbo maximè uitanda sunt, quemadmodum scripsit Galenus in primo ad Glauc. libro, cap. xiij. Et Aetius sermone ix. cap. xlv. se nescire fatetur an maior aliunde, & grauior molestia dysentericis oboriatur, q quàm ex eorum quę egeruntur, acredine. quare, ut ait Gal. in lib. de facilè parabilibus, optimum etiam fuerit remedium cibi paucitas, eiusque concoctu facilis & leuis. Neque uerò (ut id quoque attingam) in hoc uitio ad urinarum inspectionem mul tum attendendum est, quod isti tamen plurimum obseruant, cum dysenteria morbus intestinorum sit, neque ex urina certa cognitio ulla uel salutis, uel mortis in hac aegritudine haberi possit: non ob id tamen omnino negligendam esse urina rum contemplationem dicimus, imò in quolibet morbo con siderandam, sed praesertim ubi putrescunt in uenis succi, & hepate, ut ait Gal. in primo de crisi, cap. vij. & iiij. de tuenda ualetudine. Nam etsi in secundo praedictionum, cap. vi. di cit, tantum in hepate & uenis urinam considerari oportere, & quae his inseruiunt, id primo uerum esse constabit. Cum uero dicunt expectandam esse concoctionem, & deinde pur gare, si de ea quae in humorib. fit & urinis intelligant, certum est ex paulò antè citatis sententijs id falsum esse. Quòd si de ea quae in excrementis expectatur, ne illud quidem uerum est: nam licet egestiones uentriculi, & intestinorum affectionem significent, ut est in primo de crisi, cap. xi. & aphorismo xij. primae sectionis, necnon secundo praedictionum cap. iiij, cum tamen eae ad naturalem suam formam redactae fuerint, tunc dysenteria non amplius aegrotum malè habebit, aut le uiter infestabit. Et ita de hepatis, & humorum intemperamen to dicendum est: quod ubi euenerit, haud amplius necesse erit ullo uti soluente pharmaco, aut alio, nisi fortasse eo, quod intestina abstergat, aut consolidet: nisi, ut suprà dictum est in aphorismo lxv. septimae sectionis, aliqua humoris biliosi pars post consolidationem ulceris intestinorum adhuc relicta fuerit.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
