# Epistolae medicinales 121

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/121

Ego uerò, ut par est, ne uerbum quidem ullum contra senis istius responsum facere, quod illius animum offendere posset, optimum esse duxi: sed post nostrum inde discessum, non amplius medici huius dicta, utpote quae à Galeni methodis, & ueritate aberrent, ferre omnino decreui. Nam cum primo mitioribus quidem uerbis & moderatis eum compellassem, ut iracundiae suae impetus reprimerem, & sedarem, postremò ui na noua quae ille impense laudauerat, ipse supra modum ui tuperare coepi, tanquam à Gal. in plerisque locis damnata, praeser tim vij, curandi methodi, & in libro de cibis boni & mali succi, ueluti quae aegrè concoquantur, & crassum succum generent, quaeque inflationes pariant, & excrementosa sint, neque per uenas transeant, & pituitae generandae idonea. Etsi uerò nullo modo calefaciant, non propterea tamen ut danda sint, conuincitur, sed, si rectè consideremus, contrarium potius. Quae cum non asperè, nec arroganter (ut dixi) locutus fuissem, sed leniter, & summa cum mansuetudine, ne animus meus pariter atque audientis ex eo perturbaretur, tum ille nihilo minus partim ira, partim fastu excandescens, ac fremens, Et tu ex illis, inquit, mihi esse uideris, qui Galenum tantopere extollunt, & profitentur, ut in re medica nolint quicquam posse iure dici, nisi illud in Galeni coomm. scriptum inueniatur, & traditum: & ignoras tamen à uestro Galeno uinum medium inter antiquum, & nouum maximè laudari, cuiusmodi nostrum hoc trimestre, aut quod ab illo temporis spacio non multum absit. Haec ut ab eo intellexi, ut illi pro uiribus satisfa cerem, in hunc modum respondi: (suis nanque uerbis inflatis, & contumeliosis inclementius ille urgebat, atque acerbè nos increpabat) Galenum quippe, quantum in nobis est, imitari, & profiteri non negamus, imò manifestè id confirmamus: sed ita tamen, ut aliorum etiam monumenta, quorumcunque illa fuerint, nobis legantur: dicere enim solebat Plinius, nullum tam malum librum esse, ut non aliqua ex parte prodesse possit, Sed tamen quia Hippocrates, ut ait Gal, in vi, de simpl.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
