Latin
124
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 124
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quamuis in quibusdam perpetuò uerum sit dicere, hoc (uerbi gratia) praui succi esse, aut difficilis con coctionis, aut stomacho expedire: in pluribus tamen fieri non potest, ut unico edicto citra ullam definitionem ueritas seruetur. Idem affirmat Gal. in lib. de boni &mali succi cibis, &in primo &secundo de comp. med. secund. genus. Neque (ut mea fert opinio) illorum probatur responsum, qui dicunt Galenum de suae patriae uinis, &consuetudine intellexisse, quoniam cum illa scribebat, Romae habitaret. Quare cum de fructibus, animalibus, moribus, mensuris &ponderibus loquitur, etsi id distinctè non facit, de Romanis tamen quin ille intellexerit dubitandum non est, ut ipse etiam Gal. ait inprimo de comp. med. secundum genus, aduersus Androma chum. Et propterea illi taceant qui dicunt, quòd si Galenus nostratium malorum punicorum notitiam habuisset, non illa ut adstringentia, &humores intrò pellentia in febribus prohibuisset, cum de tribus illorum generibus in viij. de simpl. med. &alibi mentionem faciat, quae eadem sunt cum nostris: cumque facilè credi possit aetate illa omnium florentissima multò plura, &praestantiora magis illis innotuisse medicis, quam nobis, qui in haec infelicissima deuenimus tempora, in quibus omnia labuntur ac ruunt. Cui enim dubium esse potest, quin ea tempestate Imperatores illi maximi, dum uarias &longinquas, easque opulentissimas, ac felices sub imperium populi Rom. Senatusque redigerent prouincias, omnia ea Ro mam, quô ex omnibus gentibus, ut ait Gal. in lib. de antido tis, singulis annis permulta adueniunt bona, importari curauerint, quę &noua, &admiranda essent? Studium profectò illis erat maximum, quemadmodum si quis antiquorum scripta legat, patêre arbitror, non solum ut Romam uaria inue herentur stirpium genera, sed piscium, &animalium omnium etiam, quibus antea caruerant: denique omnium ferè rerum, quas mundus in admiratione &precio habet, Roma emporium erat (ut ita loquar) refertissimum &memorabile. Idem praeterea nunc mundus est, qui &olim fuit, ut ait Ga lenus in libello, qui inscribitur, Quòd idem sit optimus me dicus &philosophus. Quòd si dixeris, aliquid alibi melius, &alibi deterius inueniri, ut de panico tradit Galenus in secundo de alim, facult. libro, id quoque (ut patet) nostrae non aduersatur opinioni.