# Epistolae medicinales 128

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/128

ea adstipulantur, quae de ferulae, & nerij, & aliorum natura ab autoribus, & praecipuè à Galeno in tertio desimp. med. cap. xvij. de cicuta traduntur, ab Atheniensi uetula frequenter, ut celebris fama est, in cibis usurpata: haec enim sturnos ob meatuum sui corporis angustiam nutrit, homines uerò affatim hausta uimalanecat. Eadem pariter ratione, si ueratrum hominem purget, continuò coturnicem non purgabit: quod alijs quoque longè clarioribus patêre potest exemplis. Hanc uero nostram de Sena & Colutea opinionem à Fracastorio medico confirmatam ad te mittimus, ut ueritas magis innotescat, & ut mutuis literis nostrae à nobis tollantur dubitationes: scis enim (ut caeteras illius ingenij dotes praeteream) quantum praestet uir ille in medicamentorum simplicium ueritate peruestiganda, Vale. Decimo calend. Maij, M. D. XXXVII. Aloisius Mundella medicus, Hieronymo Fracastorio, eiusdem artis professori. De febris pestilentis curatione. EPIST. XVI. Ariae medendi rationes, & remedia, quae in pe stilentis morbi curatione praeter antiquorum in stituta haberi, & praestari solent, ut aliqua de his in medium afferam, & iudicium meum aperiam, me compellunt: atque iuxta diuini Hippo cratis communem loquendi modum, nulla praefatione praemissa, in primis dicopestilentem febrem eam Galenum propriè appellare solitum in primo, & tertio de morbis uulgaribus, & alibi, quae pestilentiae tempore in uniuersum popu lum grassatur, ac nemini ferè parcit, cuiuscunque illi sint aetatis, sexus & conditionis, multosque interficit.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
