Latin
131
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 131
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum uerò ea remedia in his febribus dant, sed, quod grauius etiam multò est, in alijs putridis &conti nuis, quarum quidem τυπος, id est, forma (ut patet) satis ab his diuersa est. Hippocrates enim &Galenus, urgentibus carbunculis illis ea quidem tempestate, quę maximè calida &humida erat, terra Armena, &ijs quae aërem ad contrarium mutarent, usi sunt, non autem alia (quòd sciam) quali tate ipso aëre affecto, at semper contrarijs curarunt qualita tibus. Quare sic scripsit Galenus in primo de differentijs fe brium, cap. iiij. Erat autem earum summa, ut ostendit Hippocrates, ipsa putrefactio: quod cum praecognouissemus, incipiente constitutione, quaecunque corporum humida uidebamus, statim omni uia siccare conabamur: quaecunque uerò sicciora, in his primam naturam conseruabamus, &c. Si uerò proprietate totius substantiae aëris putrefactae corpora corripiantur, &illius uitio, non qualitatibus primis, iuxta Hippoc. &Gal. in secundo de natura humana, duplex erit curationis scopus: primus loci mutatio, secundus, rarae &exiguae respirationis usus: quod quidem assequemur, si cor pus a nimijs &noxijs uacuum reddemus humoribus, &be ne perspirabile: quo auxilij genere ac methodo ea etiam pe stilentis febris species sanabitur, quę ob prauam uiuendi ra tionem orta fuerit, humores &corporis πόρους, hoc est, meatus praeparando, ut postea illi facilius educi possint, ac dige ri: quos tamen priusquam concocti fuerint, pharmaco soluente detrahi, haudquaquam consulimus, sed sanguinis missione, ubi illa opus sit, ac uires tolerent, quemadmodum scripsit Galenus in principio libri de cibis boni &mali succi, quoniam uires quandoque prius resoluuntur.