Latin
140
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 140
Unproofread scanNot analysed yet
Quare neque decoctum illud lentium decorticatarum, tragacanthi, &laccae laudauerim, ab Auic. prima fen quarti libri scriptum, &à nostris postea tantopere probatum, &usitatum, cum humores noxios intus obsepiat, non foris expellat, &corporis poros obstruat, non relaxet, iuxta Hippo cratis &Gal. sententiam, si probè singulorum illius simplicium ui res examinentur. Atque haec nostra est, quàm paucis tibi explicandam, habui de morbillis opinio. Quid uerò Patauij, quid Venetijs, in his curandis medici agant, &sentiant, nescio: at illorum consulta aliqua expectare optimum fuerit: qui si meliora attulerint, libentissimè ea recipiemus: sin minus, nostris insistemus fundamentis, &rationibus. Caeterum scito in quacumque disciplina maximum id esse malum, quòd quaedam in ea ita constituantur ἀξιώματα, ut nemini licitum sit de illis dubitare, nedum aliquid contrà dicere: quare si medicorum dogmata diligentius excutiantur, neque ita subitò, ut ab omnibus fieri uideo, recipiantur, plurimos, qui nos nunc latent errores, in apertum prodire dubitandum non erit: neque in medicina solum, sed in quacunque artium alia. Vale. Tertio Non. Septemb. M. D. XLI. Marioto Martinengo Aloisius Mundella medicus Equiti splendidissimo. EPIST. XVIII.