Latin
MVNDELLAE
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 146
Unproofread scanNot analysed yet
continuis à medico mentio fit, de ea intelligendum sit, quae in cubito est: quae opinio non omnino etiam uera est secundum Galenum, etiam si dictum sine conditione sit: quoniam uena quae ad cubiti flexum peruenit, in tres diuiditur ramos, qui ad diuersas corporis partes tendunt, quemadmodum ait Galenus in libello de sanguinis missione. Si uerò dictum illud cum coditione intelligatur, manifestè falsum esse constat ex eiusdem Gal. uerbis. Nam si aliud acciderit, quod nos à tali proposito arceat, ut si mulier ex mensium suppressione febricitet, tunc non cubiti, sed cruris aut pedis uena scindenda erit, quod à Gal. libro paulò antè à nobis citato ita confirmatur: Vacuatis enim cubiti per incisionem uenis, aliud grauius longè superest: purgationes enim menstruas auferunt, auertentes sanguinem ad superiores corporis partes: sectis uerò quae crurum sunt, non solum retrahunt, sed etiam menses magis prouocant. Idem Galenus in eodem libro paulò pòst haec dicit: Sed retentis mensib. semper, quae sunt in cruribus, uenas incidere opor tet. Dicendum igitur, iuxta Galeni opinionem, sanguinem quidem ex cubiti curuatura febricitantib. mittendum esse, nisi aliud obstiterit, uerbi causa, cum menses suppressi sunt, uel uterus inflammationem patitur, &huiusmodi: sic enim sanguinem nocuum auerteremus, non detraheremus, ut mul tis in locis à Galeno confirmatum est, &in primo ad Glauconem. In uniuersum autem aut ad communia membris patientibus retrahere oportet, aut ad ea, in quibus est uacuationis origo: quemadmodum est sectio pedis, quę per uterum exinanit: nam eò ducere oportet, quo natura tendit, &c. ut ait Hippocrates &Galenus, primo &sexto aphorismorum libro: quibus etiam assentit Auicennas xxi. tertij fen. Galenus insuper primo ad Glauc.