# Epistolae medicinales 147

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, MVNDELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/147

& secundo de natura humana, & loco suprà citato libri de missione sanguinis, non ma gis unam, quàm alteram facere uidetur uenae incisionem, poplitis scilicet, an malleoli: quare etiam prope talum uenam secuit Hippocrates Margei famulae, & Chiensi puellae infra poplitem, aut prope talum. Praeterea uenae sectio in xi. cu randi methodi non respicit ex se febrem, nec putredinem, nec obstructionem, nec humorum crassitiem, nec lentorem, sed multitudinem solam: multitudinem uerò ex suppressis mensibus ortam, secta pedis uena, uel scarificata inanire oportet: igitur haec, non brachij, secanda erit. Cum uerò dicunt, Ga lenum in xi. τῆς θοραπσυτικῆς μεθόδο uinum prohibere, ubi magna, continua, ac putrida febris aegrotum habeat, hoc modo respondemus: Galenum quidem in huiusmodi febribus uinum interdicere, id quod nos quoque confirmamus: sed non omnes febres licet continuae sint, etiam magnae sunt, ut ea est de qua nunc mentionem habemus, & quotidiana constat experientia. Quòd autem quae scripsimus nullam habeant du bitationem, ex eo liquet: Galenus enim paulò ante suprà ci tati libri locum, uinum aquosum quidem in febre ex humo rum putredine orta concesserat, quoniam omnes prouocet inanitiones, & uires instauret. Caeterum cum eiusdem libro xij. uinum frigida temperatum ratione det, ad reficiendas eorum, qui animi defectionem patiuntur, uires, necnon primo ad Glauc. cap. de curatione febrium continuarum sine accidentibus: cui dubium fuerit, aegrotanti huic uinum ἐλιγοφό ρον, hoc est, aqueum, non esse conuenienter potui datum? cum ius uires omnes penè resolutae erant, illis de causis quas suprà memorauimus, sed praecipuè ex lienteria: uinum nanque frigida mistum eas curat, quae ex magnis fiunt inanitionib. dissolutiones, praesertim cum ad uentriculum fluunt humores nisi aliud urgeat, quod id dari uetet.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
