Latin
MVNDELLAE
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 149
Unproofread scanNot analysed yet
ὅσα μὲν γαρ αὐ τῶν θειώδη τε ὅδι, καὶ ἀσφαλτώδη τῷ θερμαίνειν γναντιώτατα ταῖς φύσει θερμαῖς κεφαλαῖς. ὅσα δὲ συπτηριώδη, τῷ στεγνοῦν. μόνοις δὲ ἂν, εἶν περἄρα τοῖς γλυκέσι τῶν αὐτοφυων ὑδάτων ἀβλαβῶς χρῶντο. τοῦτο γαῤ ἀσφαλες εἰπεῖν, ὡς τὸ γέ τι καὶ ὡφελεῖσιπαῤ αὐτῶν, υχὁμοίως ἀσφαλες, οῦ γαῤ ἂν ἦν ἴσως θερμὰ, μὴ μετεχοντα τινὸς δυναίμεως φαρμακώ δους θορμῆς, ἄμεινον δὲ τῇ πείρᾳ κρίνειν τὰ τοιαῦτα τῶν ὑδάτων, καὶ γὰρ καὶ σπανίως εὑρίσκετας, &c. hoc est: Oportet igitur ut ipsos multis balneis aquarum potabilium recreemus, simul discutien tes calidos capitis uapores, &omne reddentes temperamen tum ipsius melius. aquarum autem, quae calidae scaturiunt, his nocuus est usus: nam quaecunque ipsarum &sulphureae, &bi tuminosae sunt, quia calefaciant, capitibus natura calidis ad uersantur: quae uerò aluminosae, in eo quod angustos reddunt corporis meatus, nocent. solis autem (si certe illis uten dum sit) dulcibus sponte natis innocuè uti licet: hoc enim tutum est dicere. quod autem utile aliquid ab ipsis proueniat, non similiter tutum est dicere: non enim fortasse calidae essent, nisi haberent uim aliquam medicamenti calidam. prae stantius autem experientia quadam eiusmodi aquas iudica re, etenim difficile inueniuntur, &c. Haec enim non leuem mihi difficultatem faciunt, quòd uelle uideatur Galenus sponte natas aquas simul &dulces esse, &medicatas: quod tamen fieri non posse manifestè apparet, cum aquae illae quae uerè dulces sunt, omni careant medicata qualitate, ut idem ait Ga lenus xi, curandi methodi, &primo de simpl. med. cap. iiij. &v. Praeterea quòd aquę, quae sponte calidae nascuntur, hu mectent, libro superius citato ita ostendit Galenus: διὸ κα πο τροφῆς δὲς καὶ τρὶς οὕτοι λαόμενοι, καὶ τοῖς αὐτοφύεσι θερμοῖς ὕδα σι οὕτι γρώμενοι μαλλιστα ὀφελοῦνται, σκοπὸς γὰρ αὐτῶν σθιν αὐτὰ μὲν τὰ μόρια τοῦ ζῶου φυλάττειν ὑχρὰ, &c. id est: Quamobrem etiam ante cibum si bis &ter loti, &aquis sponte natis calidis usi sint, maximè iuuantur: in ipsis enim considerandum est, ut animalis partes humidas conseruemus.