# Epistolae medicinales 151

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, MVNDELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/151

Nequaquam mihi probabile uidetur, ut cùm frigidae, tum calidae aquae dulcis balnea ab antiquis, hisque optimis medicis tantopere celebrata & obseruata, praesertim Hippocrate uerè medicorum omnium principe, in tertio de uictu, qui exhibetur in morbis acutis, & Galeno in plerisque locis methodi de curatione, & in libris de tuenda ualetudine, non solum ad conseruandam sanitatem (ut nunc illorum delicias praeteream) sed ad tollendos morbos parata, ita à nobis praecipuè Italis negligi debeant. Quapropter cum tuendae ualetudinis, aut ratio morbi id exposcere uideatur, medicos omnes monerem, adhortarerque (nisi Graecorum pariter atque Arabum doctrinam contemnant) ut omnibus remis & uelis, ut in adagio est, balneis aquae dulcis uti uelint, quòd ea multis morbis praesentaneum esse nouerint auxilium, maximè ijs qui hectica, ephemera, ex obstructione, putridaue laborant febre, atque ardente, sed tum tamen, cum declinare incęperit, & totum corpus antè inanitum fuerit. Quod si coctionis signa apparuerint, multò magis conferent. Conferunt etiam (quam uis haec ad te scribenda non essent, qui ea, quam nos certius scias: id autem fecimus, quòd praesens negocium poscere uidere tur) aquae mediocriter calidae & dulcis balnea febribus quę ab exustione, frigore, & lassitudinib. factae sunt, quaeque propter meatuum angustias factas, siue obstructiones, siue clausuras, atque arctationes, ortae sunt: respirare siquidem per eas partes, & dissolui calorem febrilem oportet: utilia enim sunt (ut scis) huiusmodi balnea ijs qui pleuritide, & peripneumo nialaborant, dolorem mitigando, ac sputa maturando, prius quidem repurgato corpore: sic enim coctionem iuuant. Con ducit etiam lauacrum hoc corpus calefaciens praesertim ex trinsecus, ad alimenti digestionem, & digestorum appositionem. Si uerò antequam corpus inanitum sit, illis utamur, in uniuersum id de balneis sciendum est, ea membris affectis noxam parere, post uerò coctionem iuuare, somnum praeterea conciliare, & per halitum humores digerere. Minimè uerò ignorandum est, nihil esse quod aequè concoquat ea quae concoqui possunt, & malos succos discutiat, ut somnus à balneo.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
