# Epistolae medicinales 153

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, MVNDELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/153

Nam si id argumenti genus ualidum esset, sequeretur quoque, nemini, qui nunquam antea aliàs aegrotasset, medi camenta aliqua danda esse: simi liter uinum, oua, & multa alia nisi ijs exhibenda esse, qui illa sumere consueuere: quod tamen nec à Conciliatore, nec ullo sani iudicij uiro recipiendum esse non addubito. Concedimus tamen, ijs qui lauari assueti sunt, & illud affectant, balneum esse utilius: magni enim ponderis est consuetudo, ut ait Hippoc. in tertio de ratione uictus acutorum morborum. Illud item omnino falsum uideri potest, quod à Conciliatore, & Sauonarola affirmatur, Italos scilicet magis, quàm Gallos, Germanos atque Arabes, gulae & uentri nunc deditos esse, & hac de causa etiam multò plus balnei usu offendi, ut quotidiana constat experientia. nam si illud uerum esset. Galeni tempore balnea magis improbanda fuissent: quia, ut suprà dictum est, tum uiuendi libido immoderatior fuerat quàm nunc: & ita Germanis, Gallis, & Mauris plus obessent quàm nobis, quia maiore illi in cibis, potibusque utantur licentia & intemperantia. Ad aquarum uerò medicatarum rationem transeuntes, non possumus sane non plurimum demirari illos, qui istiusmodi balnea adeò extollunt, ut de dul cis aquae balneis nullam mentionem faciant, & multos qui uarijs & grauissimis correpti sunt morbis, illis curari posse existiment, quos quidem nulla alia in pristinam ualetudinem restituere potuerunt auxilia, & ideo sacra ab antiquis esse ap pellata praedicant: aliam quidem ab ea quam Aristot. narrat in xxiiij. problematum particula ratione afferentes, quòd scilicet mirabiles quaedam illis insint ad tollendos morbos proprietates: qua de causa & magnifica, & sumptuosa in eo rum honorem extructa fuerunt à ueteribus aedificia, ut Puteolis, Baijs, & alibi: eaque, ut ait Plinius in lib, naturalis historiae xxxi.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
