# Epistolae medicinales 155

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, MVNDELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/155

curandi methodi in quatuor tantum, prima (ut puto) quam ἀπδυτηριον uocant, tanquam pauci momenti praeterita, uel data, in qua balneis usuri sese exuebant) idcirco se illorum usum minimè laudare aiunt. Cum uerò omnis mala consuetudo prorsus nobis tollenda sit, quae pręsertim ualetudini nostrę noxia est: aedesque, etsi non ita amplae, & superbae nobis, ut antiquis, paruo extrui possint negocio, ut ijs constat, quibus aliquando in Germania, ut nobis, agere contigit (breuis est enim ad solium uia, ut ab Hippocrate scriptum est in tertio de ratione uictus acutorum morborum) non uideo quid pro hibeat, quo minus etiam ruri, & locis campestribus eae extrui possint. Quare his rationibus solis aduersariorum argumenta facilè dilui posse arbitror. Optimum itaque ac saluberrimum esse existimo (seruatis ijs quae ab Hippocrate ac Galeno nar rantur in tertio de ratione uictus acutorum morborum) si dul cis aquae balnea ad medicos reuocentur usus, non solum cùm morbis afficimur, sed etiam cum tuenda ualetudo est. Quòd si ijs qui balneis admodum delectantur, & lauari consueti sunt, bis in die lauari permiseris, non errabis, semper tamen in memoria habens, ut opportunè id facias, neque à cibo & potu statim balneis utaris, neque à balneo cibum praebeas. Si 3. de rat. uict. acut. uerò coctionis signa ostendantur, tunc etiam si saepius laue ris, nihil deliqueris, ut est in primo ad Glauc, cap. de curatione febris tertianae, & ut ab alijs quoque demonstratum est, qui de re medica unquam optimè senserunt. Quam opinio nem abs te quoque approbatam iri minimè dubito, multò me lius esse existimante domesticis & probatis in medendo uti remedijs, quàm feris, & damnatis: quemadmodum de illo medico nuperrimè mihi narratum fuit, qui cum multa frustra expertus fuisset medicamenta tum simplicia, tum composita, in curatione sanguinis è thor acis uena ex humorum acrimonia erumpentis, tandem ad muscerdae auxilium confugit, cum tamen huiusmodi medicamenta omnia utacria, & abominanda, Galenus damnare consueuerit, praesertim in X. de simp. med. & in cap. de coagulo.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
