# Epistolae medicinales 16

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, DELLAE MEDICI BRIXIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/16

Iuxta enim Auicennae sententiam, si hyacinthus in ore teneatur, ualere dici tur ad animi uires refocillandas. Nam quaedam sunt medicamenta, quae extrinsecus corpori admota uires suas osten dunt, secus quidem quàm cibi: calorem enim nostrum non mutabit lactuca, si brachio, aut plantae apponatur, sed si, ut ait Galenus in tertio de temperamentis, intus sumatur. Quo fit, ut aliquando mecum ipse dubitem de illa uulgata admo dum consuetudine in dando fragmentorum omnium (ita enim uocant) margaritarum, aurique & argenti farinam, an cordi affecto tam mirificè opem ferat, & hilaritatem praestet, spiritusque (ut aiunt) splendidiores reddat, ipsosque per uarias cor poris nostri sedes uagantes colligat: adeò enim omnib. obstetricibus, & pigmentarijs celebrari solet, ut ea ad omnes morbos uti non erubescant: ad puerulos etiam nuperrimè in lucem ęditos. Quare multò melius esse existimo has preciosissimas gemmas pluribus de causis à nobis antea dictis, coloris mira suauitate, & pulchritudine praeditas conserua re, quàm huiusmodi medicis obtemperantes, illas terere, et naturae iniuriam facere, & febricitantibus nocere: hi enim nisi aliquid nouum, atque inusitatum semper attulerint, nihil se fecisse existimant: quod tamen Galeni doctrinae aduersatur in libro de Antidotis, ubi medicamentis utendum esse scribit, quae uno consensu à medicinalis materiae peritis commendata sunt, & ab origine sui ipsius longo tempore experta. Atque id illi in ambiendis aegrotantium curationi bus, & quasi clientibus sibi conciliandis artificij genus sequuntur: quod sane ab omni liberali arte, & animi candore alienum esse debet, neque uno Hippocrate sacrae medicinae patrono optimo, deque illa optimè merito, aut Galeno uerita tis perquam studiosissimo & amantissimo, dignum existimatum.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
