Latin
MVNDELLAE
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 161
Unproofread scanNot analysed yet
Ferculis uerò multis, ac saepius uti, non utile est. Vinum aqueum, quod Graeci ὀλιγόφορον uocant, sit, &parum odoriferum, &parcè sumptum: πολύφορον enim, &potens, cerebrum petit, ac replet, &neruis nocet, praesertim si largius bibatur. Oleribus nonnunquam, sed modicè utendum, quotquot non omnino cru dam obtinent naturam, sed suorum ipsorum, aliorumque co hibent superfluitates: ut sunt porrum, apium, &smyrnium. Malua, beta, spinacia, rarò sumenda sunt: similiter mala, pi ra, &,ut summatim dicam, quaecunque crassi, &glutinosi hu moris existunt, aut alioqui pessimi alimenti, ut fungi: quaeque concoctu difficilia sunt, aut frequentius, aut plus aequo sumuntur, non huic solum morbo, uerum etiam caeteris omnibus nocere consueuerunt: omnem enim excessum perni ciosissimum esse, nemo est qui neget, &eo magis cum ea re utimur, quae periculosa est, ut ait Galenus in libro de uenae sectione aduersus Erasistratum, &in consilio pueri epileptici. Acetarijs quae ex capparibus parantur, uti non interdicimus: at aestiuis temporib. quae ex cichorio, aut lactuca con