# Epistolae medicinales 161

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, MVNDELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/161

Ferculis uerò multis, ac saepius uti, non utile est. Vinum aqueum, quod Graeci ὀλιγόφορον uocant, sit, & parum odoriferum, & parcè sumptum: πολύφορον enim, & potens, cerebrum petit, ac replet, & neruis nocet, praesertim si largius bibatur. Oleribus nonnunquam, sed modicè utendum, quotquot non omnino cru dam obtinent naturam, sed suorum ipsorum, aliorumque co hibent superfluitates: ut sunt porrum, apium, & smyrnium. Malua, beta, spinacia, rarò sumenda sunt: similiter mala, pi ra, &, ut summatim dicam, quaecunque crassi, & glutinosi hu moris existunt, aut alioqui pessimi alimenti, ut fungi: quaeque concoctu difficilia sunt, aut frequentius, aut plus aequo sumuntur, non huic solum morbo, uerum etiam caeteris omnibus nocere consueuerunt: omnem enim excessum perni ciosissimum esse, nemo est qui neget, & eo magis cum ea re utimur, quae periculosa est, ut ait Galenus in libro de uenae sectione aduersus Erasistratum, & in consilio pueri epileptici. Acetarijs quae ex capparibus parantur, uti non interdicimus: at aestiuis temporib. quae ex cichorio, aut lactuca con

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
