Latin
166
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 166
Unproofread scanNot analysed yet
optima sit doctrina, quae uiua uoce hauritur, quod audita &intellecta animo altius figantur, atque hae reant impressa tenacius, his tamen nos plurimum etiam (quod neque ipse inficiatur) debere existimo, qui certam scriptis aliqua de rescientiam mandarunt, quod ea perennius durent, &praeceptoribus destitutis fructus non poenitendus percipiatur, &ad obliuionem senij maximè conducat, ut ipse Platonis autoritate ait, cuius doctrinae admodum studiosum fuisse constat. quos ut aliqua ex parte imiter, in hunc modum nunc ad te scripsi, non quidem ut doctoris officio fungi uidear, sed potius, ut ea quae sentio, planius &dilucidius promere ualeam. Solent enim disputantium animi nullo certo loco consistere, sed magis huc atque illuc commoueri: neque illa ita bene intelligi quae quae runtur, quàm si sedatis cunctis animi affectibus ea uel scribantur, uel legantur: ocio enim &solitudine studium sapientiae magis adiuuatur. His igitur de causis in hunc modum tibi respondere malui, quàm uerbis tecum disceptare, non ut te aliquid edocerem: is enim sum, ut magis ipse docendus sim, quàm alios ego docere possim. Sed ut tibi notius fiat, quid ipse sentiam tum de medicamentorum simplicium, tum de compositorum usu, quam uis à me aliàs explicatum fuerit, pau cis accipe. Quoties enim medicorum omnium facilè principis, diuino Hippocrate excepto, praeceptum illud sanctissimum atque aeternum ἀξίωμα considero, non mediocris sanè animi solicitudo, &dolor me torquet, affligitque, cum inquit, medico curae maximè esse debere, ne inconsultè morbis medeatur, quoniam ilud quod curandum suscipit, non ratione careat, sed creatarum rerum omnium nobilissimum, &pręstantissimum sit, ut est in primae ipsius sectionis aphorismi primi expositione. Alia uerò ex eodem Gal. assumptio facit, ut continuèrimari &sciscitari non desinam, quò fideliter &rectè medicari possim.