Latin
172
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 172
Unproofread scanNot analysed yet
&xl. &quarta fen primi libri, cap. iij. &iiij. Graecorum tantum opinionem secutus, à qua praedicti autores non dissentiunt, sed eandem penitus confirmant, quantum fieri potest, à sol uentium pharmacorum usu nobis abstinendum esse dicimus, quòd ea ui &substantia sua hominum uitae, &saluti maximè aduersentur: humorum enim coctionem, quòd corpus uehe menter mouentes frangant &siccent, non autem quiescere permittant, &humidum reddi, quibus maximè natura indiget ad succos concoquendos (morbis illis omissis, circa quorum principia nonnunquam, licet rarò, aluum soluere oportet) &optimas crises, si dentur, fieri impediunt, febrici tantiumque intemperiem adaugent, &uentrem praecipuè os ipsius male habens labefactant, quod quidem maximèner uosum, &sensile est: quod omnibus ijs, &qui praesertim acuto laborant morbo, peculiare est, ut ait Galen. in primo &secundo de crisi libro, cap. xi, &secundo, &quarto de ra tione uictus acutorum morborum, &ipsum praua succorum copia opplent, qui postea defectionem animi inducunt, &malaciam efficiunt, illique aduersantur, &humoris noxij, febrisque uehementioris &maioris causae existunt, sitimque intolerabilem accendunt: omnia enim eiusdem generis me dicamenta potentia calido sunt temperamento, &acria pror sus, aphorismo superius citato, &v. de simpl. med. cap. xvi.