Latin
176
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 176
Unproofread scanNot analysed yet
quis ad morbi magnitudinem &genus, uiriumque robur respicit, ut deinde futurum statum praecognoscat, &certam uictus rationem praescribere ualeat? quae quidem singula medico maximè necessaria sunt. Quamuis autem multa sint in medici na coniecturis digna, sunt tamen illae non inartificiosae, &proximè ueritati accedunt, ut ait Galenus in prima aphorismorum sectione, &in plerisque alijs locis: tametsi ille postea certas nobis medendi tradiderit methodos. Quare non tantum ea medicinae pars, quae ut difficillima habetur, sic etiam cla rissima, quae scilicet morbis medetur, sed aliae duę coniectu rales appellari poterunt. Nihil uero aequè artem medicam coniecturalem facit, ut inquit Galenus in lib. de sanguinis missione quae fit per uenae sectionem, ut cuiusque remedij quantitas, siue id sit cibus, siue potus, siue medicamentum, Itaque dum haec attentius considero, in hanc sententiam adducor, ut tutius cum aegrotis agi posse putem, si rarenter &moderatione magna adhibita utantur illi huiusmodi praecipuè medicamentis, quae ualde humanas uires minuunt, ac consumunt, idque maximè si aegrotum febris (ut dixi) corri puerit, ac grauiter affecerit, neque cocti fuerint humores: nisi illos, quod rarò tamen contingit, turgere, &modò ad hanc, modo ad illam corporis nostri partem moueri sentiamus: quod ab omnibus quos legerim, Graecis &Latinis, atque Arabibus factitatum esse euidentius est, quàm ut amplius probari sit necesse. Quamuis plerosque non deesse audiam, qui à bonis penitus auersi disciplinis, &à ueri cognitione, perti naci tantum innitentes opinioni suae, &deprauatae fundamentis medendi consuetudini, contrarias tueri positiones pro uiribus conentur, &studeant. Quo factum est, ut aliquando contra istos, &nonnullos alios ueritatis euersores (postquam ita adcreuit eorum temeritas, &uitium) inuehi mihi necesse fue rit: non secus ac legumlatoribus fuit, qui postquam eò adaucta fuit improbitas, ut nihil non auderent homines, &di cerent, tunc noua supplicia disquirere aggressi sunt, quibus noxij plecterentur. Nihil uero medico curae magis esse debere existimo, quàm ut fideliter, &tutò medeatur, ut ait Ga lenus in xiiij, curandi methodi, etiam si postea illum in aduersa, uel infima fortuna uitam ducere contingat. Vale. Quarto Non. Febr. M. D. XXXIX. Aloisius Mundella Hieronymo Fracastorio S.