Latin
EPIST. XXIII
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 178
Unproofread scanNot analysed yet
Nam siue Graeci, siue Arabes, siue alij quicquam memorię mandauerint, parum quidem nobis curae erit, modò ut rectè &optimè scriptum sit: serui enim mihi illi esse uidentur, ut ait Galenus, quicunque se uel Hippocraticos, uel Praxago ricos, uel alios alterius sectae appellari uolunt, Libellum ue rò illum tuum de contagione, quem in lucem mittere iam tribus annis pręteritis promiseras, ne diutius supprimas ue lim, neque amplius expectationem nostram in aliud tempus reijcias: non tantum enim nobis, sed omnibus etiam alijs na ti sumus. Sabatij de tuis homocentricis sententiam paucis sanè perstrictam uerbis nunc ad te mitto, quòd non antea hac dere quicquam abs te intellexerim. Discessit ille à nobis proximis diebus: attamen si ad ea quae aduersus tuas rationes adstruit, quò tibi satisfacias, respondere cupis, literas mihi ad illum dabis: faciam enim ut quicquid est negocij il lius, per eum fusius atque apertius tibi innotescat, pro sua in nos beneuolentia. Vale. Diui Francisci die, M. D. XLI.