Latin
DELLAE MEDICI BRIXIEN
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quia uerò scribit Plinius, Sapphiros albos, hoc est, ut ipse conijcere possum, dilutiori colore cyaneo insignitos, &aureis punctis notatos reperiri posse: idcirco tum illum, tum antiquorum caeteros, tum recentiorum, nonsolum de gemmis, sed etiam de herbarum, frugum, &stirpium notitia exactius locutos fuisse maximè uelim, nosque in illis dignoscendis mul tò plus uersatos: quandò ut omnium harum rerum medico in primis necessariarum absolutissima cognitio, diligensque examen haberetur, illis maximè curandum erat, cum horum numerosissimum sit genus, &uirium ratione praecellentissimum, si ad reliqua medicamenta comparaueris, quae sunt tum animalis partes, tum metallica omnia, ut est in sexto Galeni de simpl. medic. libro iuxta initium. Nihil enim tur pius esse existimo, ut cum Plinio sentiam, quàm nos aliena fiducia uiuere, cum tamen cupido uitae nunquam maior fuerit, nec minor cura: licet nunc à nonnullis nostrae tempesta tis uiris accuratius negocium hoc agitari coepisse senserim, atque intellexerim: ut tandem absque dubio sperandum sit, me dicinam scientiarum praeclarissimam, summoque honore dignam, graui illo ueterno sepultam, &situ oppressam excita ri, pristinoque splendore recuperato iterum reuiuiscere, &magno precio haberi: calumniam enim usqueadeo grauem passa est, ut nullo pacto medicina esse uideretur. Equidem nisi medicorum quorundam mentem Deus illustrasset, qui reliquis postmodum errores suos aperuissent, omnem illicò medicam rem pessum ire uidissemus: tametsi omnium difficillimum sit studentium animos aliqua labe infectos, penitus illa libe rare, nouisque alijs optimis moribus &disciplinis imbuere: imperitis enim &pertinacibus fieri non potest ut medelam inueniamus, quòd quae ignorant, damnent. Quamobrem innumerabiles habendae sunt ijs gratię, qui lucubrationib. suis &laboribus, pro adiuuanda posteritate plurimum insudarunt, aetatemque nostram pro uiribus illustrare non cessant. Multa quidem à maioribus nostris diligentissimè tradita