Latin
ALOISIVS
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 181
Unproofread scanNot analysed yet
Herculis enim tui ac Caesaris illius, qui in Creta uiros herbarios alebat, patrocinio uel maxime adiutus, id, cum uoles, exequi poteris, qui tibi, ut uideo, pro instauranda re medica semper se paratissimum praebet. Sed ut rem nostram tandem aggrediamur, scito me Academiae nostrae, cui si quicquam magnis etiam in rebus negem, inurbanus profectò sim, atque ingratus, adhortatione ac iussu, praecipuè Antonij Mercandoni, necnon Hieronymi Feroldi, quorum non minima est huius la boris pars, onus hoc meis quidem uiribus longè majus sub ijsse, haec ad te scilicet scribendi, atque explicandi, quae mihi nostrisque collegis superioribus diebus Examen tuorum simplicium considerantibus, dubitandi atque aliter sentiendi occasionem aliquam attulerunt. Neque uerò hoc à nobis ideo factum putes, ut tibi aut tuo nomini ob id quicquam detractum esse uelimus, utque censores aduersus te nos agamus, uerùm ut quae nobis mira animi uoluptate lucubrationes tuas perlegentibus scrupuli aliquid prębere uisa sunt, ea no bis cum tempus opportunum nactus fueris, &explicare, &planiora facere digneris: ita enim &gloriam tibi iam partam augebis, &nos tibi reddes quam maximè obstrictos, qui tibi cum nunc multum debeamus, multò tamen plus, hoc si feceris, de bebimus, dabimusque operam, ne ingrati, ac tanti beneficij immemores fuisse uideamur. Primus igitur scrupulus, qui in legendo Examine tuo nobis obuius fuit, fecitque ut ab opi nione tua nonnihil discederemus, est, quòd ea cum perpen dissemus quae de Rhabarbaro scripseras, nos aliter sentire, &in aliam partem animum inclinare, infrà notatae compulerunt rationes, &autorum testimonia.