# Epistolae medicinales 183

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, ALOISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/183

Sola modò nobis examinanda restat radicis figura, quae potius rapae effigiem reprae sentat, aut simile quippiam, quàm longitudinis ullius, quae rhapontico antiquorum attribuitur: hoc enim radicem centaurio maiori similem habere traditur, quae quidem longa est, non orbiculata, neque globosa, qualis nostri rhabarbari existit. Haec uerò unica differentia quam uis alicuius sit momenti, non tamen nos posse à sententia abducere uidetur: facilè enim fie ri potest, ut barbarae nationes, haeque à nobis longo regionum interuallo distantes, & impostores callidissimi, quorum fraude nunc referta sunt emporia omnia, & priuatae etiam mercatorum tabernae, ut ait Gal. in tertio de comp. med. secundum genus, ad nos transmittant ita concisas, & uarias rhabarbari radices, easque sic aptatas, & interdum etiam decoctas: nec has solum, sed alias quoque & uarijs modis adulteratas quandoque importent. Ideoque hoc argumento Manardus (ut arbitror) non ita magni aestimato, libro V. epist. V. scribit nostrum rhabarbarum non esse, quod antiqui rhaponticum appellabant: non tamen ab eo specie, sed loci tantum natura differ re, & utrumque aluum deijcere, quod ipse de industria saepe sit expertus: quanquam antiquorum rhaponticum debilius aluum soluat, quàm nostrate, propter loci temperiem calidam, quauis pharmaci huius ad humores ducendos corroboratur: & propterea rhabarbarum, quo nos utimur, ad soluendam aluum ualidius esse.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
