Latin
ALOISIVS
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 185
Unproofread scanNot analysed yet
quòd si quandoque de his agit, id pręter eius institutum, propriumque sensum esse constat, additumque exempli causa, ut res illustrior reddatur. Postremò cum Manardus dicat, rhaponticum, quod ipse expertus fuerat, minorem soluendi uim habere, quàm rhabarbarum: cur tamen fieri non possit, ut illud, quo antiqui utebantur, nullarum uirium soluentium sit, nescio, cum diuersa sint in Ponto loca, insulae &urbes, in quibus eiusdem generis simplex gigni potest, quod tamen non easdem uires obtineat, ut supra de Cistho indicatum est, &ab eodem Galeno in tertio de causis symptomatum. Quàm uerò ingens fuerit ipsius Ponti latitu do, ex Plinij uerbis constat lib. XXv. cap. ij, &iiij, cap. xij. ibi enim dicit, eam esse uicies semel quinquaginta M. Varronis &ueterum ferè omnium autoritate. Quae à nobis citata sunt ad nostram firmandam opinionem, quòd rhaponticum antiquorum idem sit cum nostro rhabarbaro: cuius tamen rei, &reliquorum omnium, de quibus deinceps mentionem facturi sumus, tuum sit, &peritiorum iudicium. Id uerò optimum esse existimo, si, ut ait Galen. in tertio de comp. med. secundum genus, materiam medicamentorum simplicium cognoscamus, non semel, aut bis inspicientes, sed frequenter: quoniam sensibilium rerum cognitio sedula inspectione confirmatur. &caetera, quae ibi latius ab eo explicantur. Quòd autem de rhapontico uulgari, siue quod nunc medi cinae, siue pharmacopolia ita nuncupant, uenduntque, suspi cari uisus es, nobis non paruę fuit admirationi, illud scilicet centaurium majus non esse: etenim illius apud Dioscoridem descriptio, ita ad unguem ei quadrat, ut nulli alij magis: qua quidem descriptione Leonicenus, &eius olim discipulus Eurytius, Manardus, Ruellius, &plerique alij freti, rhaponticum dictum, centaurium esse asserere non dubitarunt, Imbecillis autem admodum illa, &inefficax gustus ratio quę hac de re te ancipitem reddit, nobis esse uidetur, ut contra quam reliquae omnes insurgant argumentationes, eamque facile infringere ualeant.