# Epistolae medicinales 191

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, ALOISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/191

qui etiam secundum quosdam unum omnino genus fecit, quoniam hierobotane utraque eosdem uires habeat: quae tamen ratio non id concludit, quod illi existimabant, quia aliqua reperiuntur simplicia, quae idem ualent, & tamen manifestè distincta sunt, ut inferius patebit. Quod ad Chamaepityn attinet, eam fortasse, quae uera De Chamae pity. est, pharmacopolae Ferrarienses habent: sed plurimum tamen dubitamus, ne nostri eam, quae uera esse existimatur, uendant, cum Dioscori dis uerba, quibus illam describit, illi non conueniant: quocirca nobis haec omnia etiam atque etiam animaduertenda sunt. Mirum insuper nobis uidetur folio xxij. te non refutasSclaream non esse Bacchase Simonis Genuensis opinionem, qui, quàm uocant sclarem. ream, siue herbam sancti loannis, cristam gallinaceam interpretatus fuerit, cum suprà folio XX. hoc nomen uerbenacae rectae ex Diosc. à Romanis inditum esse scripseris. Quod autem sclarea baccharis non sit, duae nos mouent coniecturae: quarum prima est, quoniam sclareae radices ueratro nigro dissimiles sunt: altera, quod cinnamomi odorem non redo lent, cuiusmodi esse debet baccharis radix, quapropter Ruellius in Gallia baccharem sub nomenclatura chirotheca Ma riae cognitam, neque hanc sclaream esse dicit. Chelidonium uerò tremulos dentes confirmandi uim hae De Chelibere, nullibi hactenus uidimus, sed bene eorum dolores seda donio. re & finire, ut est apud Dioscoridem lib. iij, cap. xvij. De Polemonij siue giargae uel rutae caprariae succo, quę De Poleapud nos castraca nominatur, quòd ais, myrrha, aloë, & monio. croco additis, puerorum uermes interficere, ideo à nobis non ualde approbatur, quoniam eundem effectum absque dubio sequi putandum est ex solo aloes, uel myrrhae usu ad id summè accommodato, quemadmodum eorum facultates inuestiganti manifestum est. Oportet autem eum, qui optimè docere uelit hunc succum utilem esse aduersus pue rorum lumbricos, ostendere idipsum efficere posse nulla alia re admixta ipsius polemonij succo: nam ita demum consta bit eam uim illi inesse: quo argumentationis genere utitur etiam Gal. xi. de simpl. medic. cap. de iecore lupi.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
