Latin
ALOISIVS
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 196
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uerò de hac herba nihil Galenus commemorauerit, quod quidem in uulgatis eius codicibus extet, suspicamur in hac parte, ut in nonnullis alijs, im perfecta, &corrupta esse, quae penes nos sunt latinè, aut etiam graecè ipsius uolumina: quam suspicionem planè mihi confirmat Serapio, qui in capite de satureia Dioscoridis uerba referens, Galeni quoque sententiam de eodem medica mento scribit, quam quidem credendum est nequaquam citaturum fuisse, nisi eam ipse in Galeni commentarijs scriptam uidisset. Paulus thymbram uiribus thymi aemulam esse scribit: unde ipsius facultas inuestigari, &cognosci potest, iuxta certas Galeni methodos ab ipso traditas in libro primo de simp. med. cum experiri quis uult, cuius facultatis simplex aliquod medicamentum sit: non autem ut quidam ex nostris faciunt, mea quidem sententia, inter empiricos potius, &idiotas enumerandi, quàm inter uerè medicos, ac doctos, qui cum suam illam longam, &uanam experientiam iactauerunt nulla ratione adhibita, eoque &fallacem, &inconstantem, quicquid alij ueritatis &scientiae studiosi, hique optimi medici pro communi omnium usu certantes, in eorum deploratum medendi usum obiecerint, hoc uno experimentorum suorum responso dato, perbellè se confutasse arbitrantur, quòd scilicet probè res &feliciter, &ex uoto sibi euenerit. Ars enim Asclepiadis multa indiget contemplatione, &ex quisita ac laboriosa in rebus exercitatione, ut ait Galenus in secundo de crisi, cap. ij. Nos uerò non Graecorum magis, quàm Arabum aut aliorum dectrinam, &ingenia nobis imitanda proponimus, sed disciplinarum rectam perceptionem, sed ueritatem ipsam.