# Epistolae medicinales 199

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/199

Neque sanè in codice graeco, qui pe nes nos extat, illa reperiuntur uerba, quòd cucumis odorem reddat. Ratio autem illa qua Aetium uirum doctum à calumnia tue ri studes, nobis quidem non ualde placet: non enim adeò uehe mens est in helxine adstrictio, ut manus uice, ut ipse asseris, supra imum uentrem posita, eum possit comprimere, atque ita pau latim urinam expellere, quapropter magis tutum, & rationi consentaneum, ut tu paulo suprà annotasti, esse existimamus, eam tanquam huic morbo non necessariam, & inutilem, uel fortè saepius aegrotis obfuturam, negligere, etiamsi Aetius ad uri nam suppressam ea usus fuerit: animaduertimus enim quandoque Aetium remedia nonnulla ab ipso ex alijs antiquiorib. medicis excripta, nullius uerae methodi consideratione habi ta, nec ratione addita collaudare, &, quod magis admirandum est, quę Gal. ipse damnauit, interdum recipere & commen dare: ut in uenę manus sectione, in coriandri uirib. & haemor rhoidibus sanandis, alijsque consueuit. De qua tamen Aëtij opinione, serm. xiiij. cap. v. ab eo prolata, ut Galeni methodis apertè reclamante, neque in usu medico negligenda, equi dem libenter quid docti de ea senserint, audirem: nos enim inter tantae autoritatis, & iudicij uiros sententiam nostram non ferre, neque quicquam hac in re decernere, utpote quod perdifficile nimis ac temerarium potius sit, neque nostrarum uirium pondus, satius esse existimamus. Sed ut ad Aëtium redeam, postquam de eo incidit sermo, argumentum illud, cum ait, ex Hippocratis sententia xij. sextae sectionis aphorismo: Omnes rescindi, & deleri haemorrhoides debere, nullamque earum apertam & intactam dimitti, quoniam sanatio, integra est morbi & legitima solutio: quare omnes ex tirpandae erunt, iusta uictus ratione, & opportuna cubiti sectione facta, quò optatum adipiscamur finem, quod Galenus fieri una ex illis dimissa arbitratus fuit: nobis non multum approbatur, tanquam non ita facilè Aetio credentibus, neque ipsi tantum, ut Galeno tribuentibus. quare Galeni po tius sententiam, Paulique nobiscum sentientis, pro uiribus tue ri conabimur.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
