# Epistolae medicinales 201

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/201

Puto autem ego hoc factum, dum is Hippocratis uerba attentius con siderat, non Aetij: quod in multis rebus occupatis interdum accidere consueuit: idque ex incuria potius, quàm inscitia euenisse existimamus. Qui uerò ex hac Hippocratis sententia ano hirudines persępe applicant, ut extremum illorum, quos sanare non possunt, morborum perfugium, ita existimantes se à grauissimis uitę periculis languentes quosque liberos reddere posse, iam perspicuum esse arbitror, non rectè eos illius mentem percepisse: neque remedium id, ut praedicant, tanti esse praesidij, cum longè majus & praestantius sequi au xilium rationabilius sit ex inueterata & consueta naturae inanitione, quàm ex arte tentata: neque hirudines sanguinem attrahant, qui in profundo corporis est, ut ait Galenus in libello de hirudinib. Tibi uero, & ijs qui ingenio & iudicio plurimo pollent, haec omnia examinanda relinquemus, & ad reliqua quae restant consideranda, me accingam. Tuae & Eurytij nos quoque citius subscribimus senten tiae, quàm Leoniceni & Manardi lib. viij. epist. iij. quòd lingua ceruina phyllitis sit, non, ut illi existimant, hemionitis, cum Dioscoridis descriptio uobis magis, quàm his fauere uideatur. Huc accedunt uermiculi illi adhaerentes, quemadmodum Manardus contra Marcellum notauit suprà citato libro, non autem pensiles, ut ille uerterat: de quibus in phyl litide mentio habetur, & non hemionitide: quòd hi in lingua ceruina manifestè appareant. Sed illud omnium maximen hanc è medio litem dirimit, remque omnem aperit, quòd Ga lenus hemionitidem amaram tradit: at lingua ceruina nequaquam amara est: quare haec non poterit esse hemionitis, sed potius phyllitis. Probationes Ruellij contra hanc tuam nostramque opinionem, tanquam faciles ad refellendum, omittimus: atque experimenta illa uulgaria, nulla quidem ratione confirmata (ut aliàs saepe ostendimus) minimi apud nos sunt momenti.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
