Latin
208
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 208
Unproofread scanNot analysed yet
Hermolaus quoque affirmat, quod in segetibus gignitur githone uulgò nominatum, non esse uerum melanthium. A quibus autem Hermolaus &Ruellius, qui multa ab eo sumpsit, acceperint nigellae folia foeniculi folijs esse similia, quibusue fundamentis innixi sint, equidem nos latet, nisi illud ita esse certo comprobauerint experimento. Manardus de atriplice lib. ix. epist. iij. eadem ferè, quae &tu annotasse uidetur, uulgò scilicet trepexum cognominari, ab alijs chrysolachanam. Spinaciam uerò ipsius speciem esse suspicatur: meminitque Hermolai, qui nolit atriplicem esse spinaciam. Maximè autem in hoc differunt, quòd spinacia semen habet spinosum &aculeatum, unde nomen sortita esse uideri potest: atriplex autem secus. Attamen si uires quas atriplici Galenus tribuit, accuratè considerentur, easdem fe rè spinaciae conuenire constabit, utpote quae &frigefacere, &humectare, &mollem aluum reddere possit, &adstrictione careat: quae singula de atriplice &malua à Gal. &Dioscoride traduntur. Decreueram ad te nihil de asparagis altilibus siue regijs scribere, sed cum Hermolaus dixerit, ueteribus eos incogni tos fuisse, nonnulla dehis quoque scribere licitum est, cum prae sertim Galenus de asparagis regijs in hortis prouenientib. mentionem faciat. Nisi fortasse Hermolaus non intelligit Hippocratem, &anterioris etiam aetatis autores, quoniam Plinius de asparagis domesticis manifestè locutus fuit, magno quaestui &usui olim in delicijs habitis: quem quidem Hermolaum saepenumero legisse, ac considerasse, notius est quàm ut probatione ulla opus sit.