# Epistolae medicinales 209

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/209

Praeterea etiam Dioscoridis descriptio, qui συύγρονος, hoc est, coaeuus Plinio existima tur, non magis satiuis quàm erraticis conuenit. Scimus Hermolaum dicere, se non planè compertum ha bere, an salix amerina idem quod agnos siue uitex sit: uerum quia nullis, quod suspicatur, coniecturis aut rationib. probat, propterea cum Dioscoride, tecumque sentimus. Notissimum est Galenum in V. de simpl. medic. cap. XX. apium ad lactis generationem commendare: eoque miror, dum ea quae de apio scribis, percurro, quid Ruellium induxerit, ut prouentum lactis in mammis eo extingui, & hoc cibo infantium nutrices interdici dicat secundum Graecos. Quod lachryma uulgò ita appellata, lithospermi species sit secundum Dioscoridem, Ruellius quoque tuam compro bat opinionem: cui tamen nobis maximè obstare uidetur cum foliorum diuersitas, tum etiam quòd lithospermi tantum uni cam Dioscoridis speciem esse tradit: quamobrem lachryma non poterit esse lithospermi species, cum aliam figuram folia habeant, neque plures eius sint species: quo argumento ipse quoque suprà contra recentiores ponentes duplicem nigellam usus fuisti, quia illius non sitnisi unum genus à Diosco ride memoratum. Aut ergo Plinius aliud lithospermon pinxit, aut si idem descripsit, folia diuersa expressit à Dioscoridis folijs, & ita etiam sola species restabit. Quantum uerò attinet ad lachrymae experimentum, quod ad tuam firmandam opinionem protulisti, sic respondemus: nisi quid longo usu homini prodesse compertum sit, haud facilè esse recipiendum ac laudandum secundum Galenum: quare tuo illo ex perimento non satis ostenditur Dioscoridis lithospermon id esse quod uulgò lachrymam appellamus. Galenus de hoc nihil meminit, quod quidem legerim, etsi Serapio illius uer ba de lithospermo attulerit. Paulus quoque idem, quod Dioscorides prodidit. An uerò Theophrasti diospyron Diosco ridis & Plinij lithospermon sit, quod Hermolaus in capite de ceraso suspicatur: quo etiam in loco Theodorum taxat, qui tertio de historia plant. pro diospyro flammam louis uerterit: aliàs considerabimus. In staphide agria Plinium à crimine confundendi stirpes, quod te in eius libris deprehendisse scribis, uidemur posse defendere. Etsi enim is dicit libro xxiij. capite primo, contra Celsum, eius tamen nomine suppresso, uuam taminiam à staphide agria distingui, falsoque eandem esse putari: quàm mox tamen taminiam lib. xxvij. cap. xiij.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
