# Epistolae medicinales 21

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/21

Quare longè melius fuerit illum pila aliqua, uel tabula lapidea, quae tamen durissima sit & solida, terere, postquam tamen prius aliquo modo pistillo & mortario ad mi nimas partes redactus fuerit. Si uerò fortasse ui quadam malefica cum humorum putredine, tanquam ueneno quopiam in corpore nostro inuento, atque cum eo naturale bellum ge rente, Smaragdum colluctari adhuc contendere perseuerent hi, qui nostris aduersas tueri conantur partes, amboque exitialia cum sint, superstite homine commori, quemadmodum de Aconito tradit Plinius: his quidem satis superque fa ctum esse putem, si ea quę perpetua oratione hactenus disputata sunt, ab ipsis accuratè lecta fuerint, ac discussa. Smaragdum nanque alexipharmacum ualidissimum esse, siue alexite rium, non autem ut deleterium quoddam sumi, ab omnib. proditum est, qui de illius natura unquam scripsere: sed quòd totius substantiae similitudine, aut caliditate subtili corruptos educat humores, nullibi, si rectè memoria teneo, inue nies: neque etiam quod una simplici, aut coniugata qualitate prosit, quemadmodum ostendit Galenus cum de alexipharmacis mentionem facit. Atque cum Smaragdi usus his medi cis tantopere placeat, cur nullam de hora, qua tradendus est, illius mentionem faciunt? sed potius confusi & perplexi ui dentur. quamuis non una & eadem ratio sit in omnibus ci bis, & medicamentis sumendis: illorum enim quidam in ipso coenae uel prandij initio unà cum reliquis cibis permixtum dant, alij praeter rationem quidem & ipsi, in medio, alij uerò postrema mensa, mensura etiam illius, quam antiqui sta tuerunt, neglecta: neglectis nec minus ijs quae ab Auenzoare primo Theisir, & secundo, in cap.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
