# Epistolae medicinales 210

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/210

phthiriasi conferre tradit, quod etiam staphidi agriae inter alias eius uires attribuerat: ob id tamen non est staphidis agriae uires taminię uuae adscribere, neque eandem cum taminia esse existimare: non enim omnes, aut certè plurimas, sed tantummodo pau cas, imò unicam staphidis agriae facultatum taminiae assignat: neque, si rectè conijcio, id est unius simplicis uires cum alterius uiribus confundere, & idem ambo illa esse existimare, ut suprà etiam in Geo ostendimus: quare nulla uideri debet in Plinij uerbis discordia, aut inconstantia. Sed quoniam plerique recentiorum grauissimi uaria de his tradiderunt, praesertim Hermolaus, Leonicenus, Cornarius & Marcellus, tuum hac de re, ut de reliquis, fuerit iudicium. Hoc tantum dixerim, priusquam in eruditorum albo quispiam scriptus, siue is ex antiquis fuerit, siue ex recentioribus, ignorantiae condemnetur, etiam atque etiam nobis considerandum esse: quemadmodum Galenus de Philotimo & Praxagora scribit in iiij. de tuenda ualetudine libro. Ad probandum quòd characias tithymalus sit, quae uul gò cataputia appellatur, non lathyris, ut Manardus super Me suen in cap. de kerua, Leonicenus, Simon Genuensis, Ruellius & plerique alij confirmant, quodque ea quae uulgò cataputia dicitur, maior sit an minor, tibi efficacioribus uel maximè opus esse argumentis & testimonijs, quae tuam appro bent, necnon aliorum refellant opinionem, existimamus. Inualidis nanque argumentis aduersariorum rationes confutasse mihi uisus es, nec tuam, ut par erat, corroborasse: lathy rim enim secundum prędictos autores minorem cataputiam esse, & à nostris herbarijs cassuzo appellari constat.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
