Latin
22
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 22
Unproofread scanNot analysed yet
de dysenteria scribuntur, cum dicit, illi qui Smaragdum sumit, opus esse ut septem horarum spacio, uel circiter, postquam eum sumpsit, cibo, potuue abstineat. Vt autem nihil ad artificium plus habent qui tibijs, citharisue abundant, nescientes uti, ita &antido ti huius, &quicquid praeterea est medicinarum nihil prodest possessione sua si usu deficiatur, ut ait Gal. in lib. de Theria ca ad Pamphilianum. Verum id quoque imprudenter agunt, quoniam nullam, uel sanè minimam, cum illum exhibent, di ligentiam adhibent, quasi ipsis nullius ille esset excellentiae &efficaciae. Si enim ex iure aliquo, aut liquore alio sumatur, notabilis illius portio adhaerens remanet tum oris, tum fau cium, ut ita dicam, parietibus: quare speratam ualetudinem subsequi sperandum non est. Potius itaque tenuissima quadam orbiculata formula adorea, ut ea est quam nostro idiomate nicolam appellant, aut simili re circumuolutus sumendus erit. Et quoniam de illius mensura, ac modo, dosiue (ut aiunt) paulò antea nonnihil memorauimus, ne quid, quantum in me fuerit, praetereatur, haec quoque pauca superioribus annectere operaeprecium fore existimaui. Quid enim inconsultius est, quàm Smaragdum unius grani pondere aegrotis dare, nec ulla ratione ad eum dandum moueri, &ex eo illos conualescere posse proculdubio existimare? Repugnat enim illis tum Serapionis, tum Auerroae, tum aliorum etiam Arabum doctrina, qui nouem grana ad summum, uel sex ad minimum, ut Auenzoar ait, urgente necessitate danda esse praecipiunt: quod semel tamen aut bis mihi uidere contigit a quodam medico factitatum, qui quoniam &aetatis, &rei amplae, &populi ad ipsum undecunque confluentis fauore caeteris praestare uidebatur medicis, omnia quantumuis etiam enormia tentare, &audere sibi licitum esse existimabat, cri men suum communis criminis societate excusans: qui si ab hac mensura paulum declinasset, tolerabilius quidem esse duxissem, quandò (ut scis) nonnunquam nobis expediat pro arbitrio nostro, traditis à maioribus cum simplicium, tum composito rum medicamentorum mensuris &ponderibus aliquid adijcere, aut demere, pro diuersa ęgrotantium natura, ętate, tem pore, &reliquis quae à medicis considerari solent cum illos curant consideratis. Quinto enim de simpl. med. cap. xvij.