Latin
228
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 228
Unproofread scanNot analysed yet
de coxendicis curatione, folijs lauri dixerit lepidij folia consimilia esse: qui tamen duplex lepidij genus osten dere uidetur: lepidium autem odore, gustu, &uiribus nastur tio simile esse scribit Galenus in vij. de simpl. med. Consideratis notis, quae à Galeno in tertio lib. de comp. medic. secundum genus, in duobus locis, &in ix. de comp. medic. secundum partes, uero attribuuntur euphorbio, nulli dubium est nostrum adulteratum esse, &subdititium. Qui praeterea in plerisque habetur officinis, styrax uerus non est, quoniam non mellis lentore constat, sed friabilis est: neque grumos, ut syncerus, albicantes habet, neque pinguis est. Mesues dicit sagapenum odorem porri habere, non allij. Verùm cum chalbane in sagapenum degeneret, ut ait Galenus in lib. de antidotis primo, chalbaneque grauis sit odoris, huiusmodi sagapenum, quod ex chalbane fit, odoris spe ciem hircinam non exuit. Quomodo autem Auicennas belle defendi possit, nobis profectò non constat, cum in capite de uisco, eas illi faculta tes attribuerit, quas Dioscorides ixiae, quàm uenenum esse manifestum est: cuius sententiae etiam est Leonicenus &Ruell. Atque nonnihil mirati sumus, quòd dixeris te non curare, mannáne thuris, in medendi usu habeas, anthus ipsum. quo niam Dioscorides easdem ei quas thuri, atque etiam inefficaciores tribuat uires. Verùm cum Galenus, omnib. mea qui dem sententia, qui unquam de medicamentorum facultatib. tradiderunt, praeferendus, summoque in precio habendus, propter illius exactam in inuestigandis eorum uiribus dili gentiam, &ingenij uim, ostenderit manna ad nonnullos mor bos accommodatam magis, &utiliorem esse thure ipso, in v. de comp. med. secundum genus, &iiij. de compos. med. secundum locos, cap. iiij. &xiiij, curandi methodi, cùm man na corticis arboris thus ferentis non parum secum admixtum habeat, qui thure ipso euidentius adstringit, &strenuè desiccat, ut est in vij. de simp. med.