# Epistolae medicinales 229

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/229

non uideo cur mannae usum nos ita negligere debeamus in medendi opere, si Galeno, et rationi ipsi credere fas est, etiam si Dioscorides diuersam ab eo protulerit sententiam, praecipuè in medicamentorum sim plicium facultate. Neque tamen me clàm est, Galeno autore, circa libri quinti curandi methodi finem atque initium, alterum pro altero aliquando usurpari posse. Quod autem Galenus de manna coelesti in tertio de alim. facult. cap. de melle, tanquam de re sibi incognita tradat, id nequaquam nobis unquam persuaderi potuit, quod tamen tu asserere non dubitasti. quomodo enim Galenus tanquam de re sibi probè nota, cuius notitiam non haberet, mentionem fecisset? aut tam exacte illam describere potuisset? quam quidem etiam se uidisse scribit: nisi fortè tu, ut nonnulli etiam alij, Galeno mannam incognitam fuisse existimasti, quantum ad ipsius uires attinet, ut quodammodo innuere uideris. Sed cum Gal. loco parum antè à nobis citato scribat, uarias man nam uires sumere ex uarijs rebus supra quas cadit, manifestè constat mannae facultates illi innotuisse: quemadmodum etiam Manardus in annotationibus, quas aedidit in Mesuę simplicia medicamenta, contra Auerroëm annotasse uidetur. Quamuis haec Galeni uerba non de manna, sed de mel le potius, mihi dicta esse uideantur, si accurate, quae sequun tur, considerentur. Atque etiam satis debilis ratio illa nobis uidetur, quando mannam ideo saccarum non esse affirmas, quòd manna liquida sit: suprà enim granulosam illam esse scripsisti. Etlicet Dioscorides de cinnabari tanquam sibi in cognita, aut quonam loci proueniat, aut quid sit, tradat, non illam tamen proprijs oculis se uidisse dicit, quemadmodum Galenus mannam describens.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
