# Epistolae medicinales 231

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/231

Te uerò à Manardi opinione haec sola (ut uideo) arcet differentia, quoniam suspicatur ille saccarum, de quo ueteres mentionem fecerunt, ex rore frigore noctis condensato, deinde illucescente sole, & eius calore indurato fieri: tu uero ex cannis ui solis extrahi, & postmodum in quosdam cogi globulos: quibus cannis expressis fieri huius temporis saccarum, eiusdemque esse naturae cum antiquorum saccaro constat. Leonicenus quidem manifeste asserit nostrum saccarum idem esse cum antiquorum saccaro: & eandem sententiam confirmat Ruellius in libro primo, cap. xxiiij. uete res laudans, qui nihil intentatum reliquerunt, praesertim Ga lenum, Plinium & Dioscoridem, qui satis probè huic factum esse putarunt si mellis appellatione, noua uocum aucupia respuentes, mannam complecterentur, non aliàs, quàm de saccaro fecerunt. uel forsitan, quia indignum erat, ut de eo ab ipsis speciatim fieret mentio, quod fugacius esset eo melle, quod apes elaborauerint, quodque cito collectum emarce scat, cum mel ipsum apum & diutissimè conseruetur, & cor pora à marcore uindicet, ut ait Ruellius in libro paulò antè a nobis citato. Quòd autem saccarum citò collectum emar cescat, equidem nescio quomodo hoc uerè dictum sit à Ruel lio: satis enim notum est ipsum longo tempore incorruptum manere, & pleraque alia à putrefactione illaesa uindicare. Prae terea extant etiam Matthaei Curtij probationes euidentissi mae, confutantis singula Manardi, & aliorum contrarias tuentium sententias argumenta: quem uirum acerrimi iudicij esse, ac si quis alius, purgatissimae naris in enucleandis rei medicae difficultatibus, & ueritate ipsa detegenda, nemo est qui ignoret. Is igitur, cuius opinioni & nos subscribimus, primo ait priscos, Dioscoridem scilicet ac Galenum, saccarum iam arte apparatum, non autem dum in cannis adhuc existeret, cognouisse, quemadmodum etiam nonnulla alia co gnouerunt, quae tamen proprijs in locis, ubi gignerentur, aut quomodo fierent, non uiderunt, neque de eis notitiam ha buerunt. Quo constituto fundamento, iam omnia quae de saccaro scribit Dioscorides, singula perbellè nostro conuenire constabit. Quod enim artificium sortitum est, & concretum & friabile, ut sal, est: saccarumque in cannis adhuc perma nens coagulatus quoque liquor est, non tamen friabilis, cannis per medium scissis.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
