# Epistolae medicinales 232

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/232

In India praeterea prouenit etiam nostrum, ut Varro, quem citasti, affirmat: quanquam in plerisque etiam alijs regionibus gigni constat, quemadmodum Hermo laus quoque annotauit: neque enim in Indico solo tantum gigni scripsit Dioscorides, sed plurimum in India. Vel dicas, no omne natale saccari solum Dioscoridi, quod fieri potest, inno tuisse. In harundinibus & nostrae aetatis saccarum inuenitur, priusquam illae exprimantur, quod deinde arte condensatur, quemadmodum & Dioscorides de antiquorum saccaro tradidit. Verùm quia cannarum perfectam nesciuerunt notitiam, ideo Galenus dixit, ut aiunt. Candidum etiam existit huius seculi saccarum, & in cannis, & arte absolutum, etsi de candore nihil scripserit Dioscorides, atque facultates possidet, quas Galen. suo attribuit. Quare & nos censemus saccarum antiquorum, & quo nos utimur, uiribus & substantia eiusdem generis esse. Facilè igitur ex his Curtij probationi bus atque argumentis liquet, Manardi rationes contrarias re felli posse. Quando enim dicit, omnem mellis materiam ro rem esse: si de melle apum illud intellexerit, uerum esse concedimus: si autem de saccaro, quod est alterius generis mel, falsum esse constat. De similitudine illius cum sale iam expeditum est. Et quia nullam candoris mentionem nec Dioscorides nec Galenus fecerunt, idcirco de hac qualitate nobis minimè curandum est. Quòd si quid etiam Alexandri sententiae respondendum est, tum ad id, cum ait, saccarum ui solis fieri, tum ad reliqua quae ex ipso adferuntur, ita occurri posse puto: Alexandri testimonium & autoritatem tanti non esse, ut quae ab eo scribuntur, omnino recipienda sint.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
