Latin
233
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 233
Unproofread scanNot analysed yet
Huc adde, non satis constare an liber ille problematum, qui Alexan dro tribuitur, ipsius Alexandri sit, an alterius, qui Alexandri nomine ab aliquo fuerit donatus, ut ita maiorem gratiam &premium apud principes referret, quemadmodum de plerisque medicorum libris, Hippocratis titulo inuulgatis, Ptolemaei Aegypti regis tempore factum fuisse narrat Gal. in iij. de morbis uulg. Pręterea tunc in sole coqui damus, postea quàm arte expressum fuit, ut nostrum: quod multis alijs etiam nunc euenit rebus. In Libano quoque, &felici Arabia, Indiaque plurimum nostratis saccari prouenire constat, quemadmodum Varro &Strabo affirmant: nunc autem praeter orientis regiones in alijs etiam orbis tractibus nasci manifestum est: quare ne origine quidem differunt. De figura &praeparatione quae ad ignem fit, abundè quod oportebat diximus. His tamen addendum uidetur, Manardi opinionem de saccaro, quòd scilicet frigore nocturno agglutinetur, dehinc calore solis obduretur supra cannas, aut, quae tua est opinio, è can nis ui solis prolectetur, &extrahatur, &super easdem condensetur, confirmatam esse oportuisse euidenti aliqua ratione, aut idoneis argumentis ad persuadendum: nihil enim ex ueterum autorib. attulistis, ne coniecturae quidem signum ullum, quod fidem uel minimam hac de re nobis faceret: sed ex animi inductione quadam potius dictum uidetur, saccarum uidelicet (ut diximus) super cannas gigni, ibique inueniri. Atqui Dioscorides, Galenus, Plinius, in cannis nasci affirmant, uel saltem non negant, ut apertè ipsi quoque sentire uisi estis, Quid igitur uos in hanc compulerit opinionem, ut ita de saccaro sentiretis, non satis possumus intelligere: quidque saccarum, quod candi uocant, naturale appellaueritis: rem sanè à priscorum nemine (quod sciam) aut recentiorum uisam, ac ne scriptam quidem. Neque uerò illud uos mouere debet, quod penè ad alia me accingentem subterfugerat, has saccari can nas à Diosc.