Latin
239
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 239
Unproofread scanNot analysed yet
med. cap. xix. cum tamen neque hoc pacto etiam, quomodo te probè tueri possim, uideam. Quas quidem ob res Manardi opinio nobis magis placet, atque extollitur, quam tua, tanquam Gale ni methodis subnixa, &ueritati magis consentanea. Lycium cùm Galeni testimonio, uires admodum diuerDe Lycio. sas à prunis syluestribus habeat, non probè illos agere autu mo, qui ex huiusmodi fructibus lycium parant: quibus tamen tu, ut rectè facientibus fauere uideris. quamuis enim haec pru na adstringant, modicè tamen adstringunt, ac multò minus quàm lycium, quod etiam discutit &abstergit, ut ait Galenus in vij. de simpl. medic. &in iiij. de compos. medic. secun dum locos: &ad nonnulla eo utimur, quibus haec pruna non conferunt. Dedraconis sanguine, tanquam de re quidem à plerisque De Draeonis sanguine. cùm ueterum, tum recentiorum autoribus tradita, nec tamen perfectè exposita, nihil est, quod te admonendum esse putem, nisi ut quę lanus Cornarius utriusque literaturę sanè pe ritus, &medicinae studiosus, in Galeni libros de compos. medic. secundum locos annotauit, ea abs te optimè conside rentur, atque ubi illa examinaueris, sententiam tuam nobis candidus impertias, pręsertim ea quę in ix. Galeni de simp. med. lib. ille explicat, necnon Aetij xv. cap. xij. Satius enim nobis uisum fuit in re tam ambigua, &de qua summi &no strae, &praeteritae aetatis uiri non satis se expediuerunt, nihil dicere, sed silentes aliorum iudicium expectare. Vnum hoc tamen certum nobis, ac decretum erit, ut nihil non exactè nobis in medendi usu exploratum, ac perfectè cognitum, &pręsertim si ueneni uel modica suspicio subest, aegris ueli mus esse dandum, pręcipuè cum ab ipsis uorandum, aut quouis modo intus sumendum est. Porrò si uera, &pinguissima myrrha, ex qua stacten fieri De Myrrha &Stacte. certum est, caremus, rationi consentaneum est, stacte etiam uera nos carere: fieri enim hanc ex pediasimo, &gabirea, quę sunt myrrhae species, Dioscorides tradit. Styrax autem hic noster liquidus (ut nunc ea omittam quae de styrace à Gale no narrantur in primo de antidotis libro) stacte esse non po test, cum nullam gustui amaritudinem adferat, quemadmo dum infra ipse etiam annotasti: neque ita ut stacte uehementer odorifer sit.