Latin
243
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 243
Unproofread scanNot analysed yet
Neque obstat quòd Plinius iuniperi gummi ad nihil utile esse scripserit: quoniam Plinij tempore illius gummi uires fortè adhuc ignotę erant, uel saltem ipsi Plinio, quae deinde posteriorib. seculis pleraque scrutantibus innotuerunt, quemadmodum de nonnul lis quoque alijs, quorum facultates incognitae erant, planè constat, quanquam res ipsae sensui essent manifestae. Quinetiam illud dici potest, Plinium, cum ea scripsit, gummi iuniperi quod in Coryco monte Ciliciae gignitur intellexisse, ut ipse quidem ait: non autem omne iuniperi gummi. &quia eLib. 24. cap. 8 tiam cedrum iunipero uirib. similem facit, quod &Marcel lus uiderat: ideo cum de uno tradidit, de altero etiam se tradi disse arbitratum fuisse. Simili modo dicendum Galenum sub capite de gummi communiter inscripto, &iuniperi gummi comprehendisse. Quibus fundamentis &rationib. hoc gummi uernix appellatum res esse poterit ab Erithace, siue Cerin tho sandaracha, &à metallica diuersa, quae sandyx à Galeno appellatur. Etlicet Dioscorides sandaracham ex mulso Lib. 5. purulenta excreantibus dari moneat, ego tamen cum Gal, sentiens dare non auderem, nec alijs dandam esse consulerem, cum praesentissimum &ab eodem Dioscoride uenenum esse Gal. 4. cur. scribatur: &ea quae intrò sumuntur naturae animalis famimeth. liaria esse debeant, siue medicamenta, siue cibi sint. Sed hoc loco uix mihi à gemitu temperare possum, cum uideam tam multa, tam uaria, tam pestifera uenena cum ueterum, tum recenti hominum scelere inuenta in communem perniciem, ad quae utinam uel Dioscorides ipse, uel Galenus, uel alius quiuis medicinę professor remedia tradidisset, aut certè hac aliquis aetate traderet.