Latin
247
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 247
Unproofread scanNot analysed yet
Paulus quoque de tribus squamis tanquam diuersis tradit, aeris, ferri, &ferri stomomatis, hoc est, ferri ad aliquem usum for mati, &per chalybem roborati: cuius rei etiam meminit lanus Cornarius in commentarijs Galeni de comp. med. secundum locos, ubi &Dioscoridis uerba de stomomate, nostro quidem iudicio, probè castigat, eaque explicat, &de hac materia latius agit, Pliniumque erroris sui admonet, qui medicos suae aetatis harum de rerum ignoratione, &ipse acerrimè arguerat. Et quoniam res est a nobis in usu medico non negligenda, quin nostra plurimum interesse arbitror, ideo quid abs te tan topere commendentur ex argento uiuo perunctiones, quae admixtis alijs medicamentis nonnullis gallico morbo, quem uocant, affectis praeparari consueuere, plurimum nobis dubi tandum uenit: multae enim rationes, &quae has comitantur symptomata, ut contrarium potius sentiamus nos mouent: quae quoniam satis ex se manifesta sunt, &ab alijs nostrae professionis uiris &doctis aliàs explicata, illa ego nunc praeterire uolui: nam etsi quaedam sunt, quae si intus suman tur, perniciosa sunt non hominibus tantum, sed plerisque etiam bestijs foris uerò illita praesidio sunt, ut de nerio, siue rhododaphne scribit Galenus, &de opocalpaso in primo de antidotis libro, contrarium tamen ad argenti uiui inunctiones sequitur. Argentum uiuum potui datum, uel quouis modo intra corpus sumptum, letalium uirium esse, omnibus qui Dioscoridem, Paulum, Pliniumque &ipsos Arabes legerint, adeò in confesso est, ut nulla demonstratione opus sit, aut aliorum qui illud confirment testimonio. An uerò id grauitate sua fiat, an erosione, ut Galenus, an alia qualitate (de quibus Conciliator differentia CLI.