Latin
249
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 249
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim uerè affirmare possumus, etsi sex uel septem homines pharmaco aliquo purgatos uiderimus, quod omnes posthac similiter purgabunt: sed rei naturam sequi oportet, quemadmodum Galenus Hippocratem fecisse scribit. Vidi nempe ego XII. abhinc anno, cum in Bui mijs essem, ubi salutares aquae non longè ab ortu Abduae flu minis scaturiunt, plurima &grauissima ex hac argenti uiui potione subsecuta fuisse incommoda, eò enim cum Gallus quidam fortefortuna se contulisset, medicinamque palàm profiteretur (hac etenim caeterarum artium omnium nullam conplurimi hodie homines magis temere exercent, cum tamen difficillima sit, &accuratissim è tractanda) plerosque ex illis pagis ad eum tanquam ad Aesculapij nuncium concurrere uideres. Is nanque compositione quadam ex arte quidem sua confecta aegrotos omnes potissimum de salute sua desperantes perfecte curare absque dubio pollicebatur, quae maximam argenti huius portionem exciperet, aurique tantillum, &quae praeterea circulatores isti pro reconditis thesauris maximè obseruant. Sed quid plura? cum innumeri, qui pharmacum id sumpserunt, quod behezar ille appellare solitus fuerat, uitam cum morte commutauerint, alij multò quàm antea peius se habuerint, perpauci uerò, qui quidem robustioris naturae fuerant, &mali tolerantioris, casu quopiam euaserint: dura enim corpora in uniuersum ualentium medicamentorum uim perferre possunt, ut ait Galenus in ix. de simpl. medic. ubi de terra samia loquitur: quibus cum aliquando deinde accersitus superuenissem, ut alterius errata, quantum in me esset, corrigerem, adeò praua animaduerti ab eiusmo di sumpto pernicioso medicamento in uasisse symptomata, necnon extremas alui, &uentriculi inanitiones, &syncopas, siue animi defectiones, ut non maiores, nec grauiores unquam uiderim. Quamobrem, mea quidem sententia, consultius fuerit in singulis morbis ab argenti uiui propinatione noabstinere, quàm nulla ratione aegrotos periclitari uelle.