# Epistolae medicinales 252

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/252

His etiam amplius subnectere nobis uisum est, ea quae Mesues ex Alexandro Tralliano adducit, nequaquam uera esse, sed falsa: lapidem scilicet Armenium efficaciorem in soluendo esse, quam sit lapis lazuli (ut eius uerbis utar) choleram nigram: simodò non deprauatus, aut imperfectus est Alexandri codex: nullam enim ibi de lapide cyaneo siue la zuli mentionem habet Trallianus: sed Armenum in eductione humoris nigri comparans elleboro, mirificè illum extollit. etsi etiam scio Auicennam in capite de azul idem asse rere, quod Mesues Alexandro adscripserat, qui tamen cum Serapione sic ait: Virtus eius est sicut illius, cui adhaeret aurum, hoc est chrysocolla, debilior parum, & est putrefactiuus, & in ipso est adustio & exulceratio. Dioscorides quoque con firmare uidetur lapidis cyanei uires efficaciores esse quam Armeni, si accuratè illius uerba considerentur. Scimus quippe nonnulla à ueteribus in medendi usu tutò usurpari uenena, mo dò (ut dixi) certa illa arte praeparentur, uel ex aliorum medicamentorum mixtione illorum uires & malitia corrigatur. Can tharis enim (exempli causa) si, quib. oportet, moderatè admi sceatur, & modice sumatur, praeter quod uesicam nihil offendit, etiam renes expurgat, efficacioraque reddit medicamenta quę ad mouendam urinam componuntur. Similiter crocuns, styrax, myrrha, & papaueris succus, si largius sumatur, dementem facit, moderatè autem alijs admista adiuuant. Leonhartus Fuchsius duplex sanguinis draconis officinarum genus esse ostendit: primum quidem cum Leoniceno ueram cinnabarim esse existimat: alterum uerò quod colore atrum est, & in orbem circumactum, sed tamen compressum monstratur, arboris lachrymam esse, quam ipse itidem descripsit. Sanguis autem draconis, quemadmodum ipse etiam annotasti, qui à pharmacopolis nostris exponitur orbiculari figura pressus, terra esse apparet. Alter quem eaedem habent officinae, gummi magis uel lachrymae naturae adsimilatur, quàm cuipiam metallicae rei: nisi fortasse, qui in quampluri mis officinis habetur, syncerus ille non est, secundum Plinium inuentu rarus, & de quo Leonicenus mentionem fecerat, quodque Georgius Agricola in Bermanno metallicum esse adfirmat.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
