# Epistolae medicinales 255

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/255

Ea enim propter, non autem ob pinguitudinem illam corruptam, in his morbis mumia praestantior iudicanda est: myrrhamque & aloën & bitumen, propter hunc putridum (ut antea ostendimus) defunctorum hominum humorem, ad usus medicos imbecilliora fieri, ac corrumpi: humorem enim, praesertimque istiusmodi, putrefaciendi corpora potius uim obtinere existimandum est, quam aut roborandi, aut consolidandi, Quare tutius fuerit, ac rationabilius, ab hoc dando medicamento abstinere, praecipuè cum contrarium, atque sperabamus, facilè euenire possit. His accedit quòd Auicennas mumiam describens de hac mixtura, & humana mortuorum pinguitudine, nullam fecerit mentionem, at de Dioscoridis pissasphalto disputauerit: de quibus, quia à Leonharto Fuchsio latius traditum, amplius à nobis disserendum non est. Cum chalcanthum, & chalcitis uirium similitudine inter se conueniant, & eisdem qualitatibus praestent, cur altero uice alterius uti non liceat, nobis quidem non satis liquet: cuius tamen rei contrarium tu sentire uisus es praeter Galeni etiam methodum. Quae de terrae Lemniae differentijs abs te prodita sunt, in his uellem (ut congruum fuerat) distinctè magis, & exactè locutus esses, ut planiorem earum doctrinam & certiorem haberemus: ea enim quaeterrae Lemniae, hoc est, sacrae con ueniunt, uerae rubricae attribuisti, cum tamen inter se distinguantur: & ideo bolum hunc Armenum orientalem nunc ita à nobis appellatum ijs comparando, quae iam terrae Samiae adscripseras, eundem terram sacram esse suspicatus es: quod à Leoniceni opinione, quae nobis certior apparet, longè distat. Sed cum pòst animaduertisses terram sacram à Galeno fuluo colore pingi, non rubente, quemadmodum nunc est uocatus bolus Armenus, imò illam rubentis esse coloris, quali insigniri fertur rubrica terra, quae secunda ter rae Lemniae species est: ideo superioribus tuis scriptis addi disti, bolum Armenum nunc appellatum orientalem esse terram Lemniam, aut rubricam Lemniam: quia pro certo bolus hic terra sigillata esse non potest, ut patet, cum non fuluus existat, uelut illa à Galeno describitur: satis enim no tabili interuallo fuluus, & ruber color inter se discrepant.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
