# Epistolae medicinales 256

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/256

Plinius fortasse ut in hunc modum de his commentareris tibi occasionem praebuit, qui sanè hac in re, nostro & aliorum iudicio, reprehensione potius (si tamen haec de tanto uiro fa ri licet) quam laude dignus existimatur, iureque à Leoniceno argui & castigari. Terrae uerò Lemniae (ut ais) sabulum misceri, nec Galenus, quòd sciam, nec alius scripsit. Ac ne hoc quidem mihi silentio praetereundum uidetur, Lemniam ter ram ita ab institoribus adulterari, ut nemo ueram à falsa, fu cataque possit dignoscere: quemadmodum multa alia ab adulteratis dignosci difficillima. Equidem (ut de nitro nonnulla à nobis afferantur) tuam semper atque Hermolai comprobauimus opinionem. Dicimus igitur tria haec secundum Galenum distingui, ut etiam no tauit Hermolaus: litrum, spuma nitri, quae & aphronitrum appellatur, & aphonitrum: etsi uicinitas nominum, & librariorum incuria interdum faciant, ut plerique codices uitientur. Nitrum itaque & litrum idem sunt, sicut & aphronitrum cum aphrolitro: similiter aphonitrum, & aphrolitrum pro eadem re accipiuntur: tametsi id subtilius est, amarius, magisque abstergens, quàm spuma nitri. Postea uerò quàm ad manus nostras per uenerunt lani Cornarij commentaria in Galeni libros de conpos. medic. secundum locos, profectò Galeni uerba magis quadrare uidentur, si ita, ut ille monet, castigentur. Duo enim haec, nitrum & litrum, diuersa inter se esse ostendere ni titur: attamen, quoniam nullum, à quo illud sumpserit, au torem citat, qui de his seorsum, tanquam diuersis tradat, eiusque confirmet opinionem, nobis ex iudicio tantum, & in genio ipsius, dictum illud uidetur, atque inuentum: unius enim Graeci codicis fide, & exemplo (quod quidem satis magnum esse argumentum non negamus) omnia Galeni uerba permutat: cui etsi non omnino, magnatamen ex parte credendum uidetur.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
