Latin
26
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 26
Unproofread scanNot analysed yet
Generatim igitur medicamento il lo (ne ab incoeptis desistere uidear) non particulatim ab illustrissimo principe, nullis alijs simplicibus aut compositis medicamentis secum permixtis deuorato, postridiequam illud sumpsit, non amplius ita grauissimè affici uisus est eo morbo, qui a nonnullis pulicaris, ab alijs morbilli, &petechiae, ab alijs uerò pustulae, siue δανθήματα appellantur, id quod ab alijs medicis de alijs quoque aegrotis relatum accepimus: quod an medicamentorum in curatione praecedentium, an alicuius alterius rei occasione, ut interdum fieri consueuit, an Smaragdi auxilio factum fuerit, equidem dubius sum. Nam si tam admirabilem sanandi uim huic tam suspiciendo anti doto natura impertita est, ut illi existimant, cur alia medicos iuuat remedia contra febricitantes experiri prius, &tentare, quandò hoc solo auxilij genere illos conualescere posse autument? Cur inquam aegrotos malunt tot pharmacis, decoctis, atque imperiosa inedia, tot balanis, &clysmatis, hirudinumque admotione, &omni cucurbitularum genere, cubitique &manus uenarum sectionibus uarijs, modò in sinistra, modò in dextra factis, alijsque pręterea acerrimis in morbos oppugnationibus, &intemperantijs dilaniare, atque tantope re optatam salutem in longum tempus prorogare, cum praecipuè uehementissimi, &turgentes, malignique urgent mor bi? Non enim timendum est, ne, si morbi initio detur non ex pectata humorum concoctione, maior contingat noxa, cum, ut antea notum fecimus, si detur Smaragdus, nullos illum educere humores compertum sit. At uerò non possum non admirari, Galenum in inuestigandis medicamentorum faculta tibus citra controuersiam curiosissimum, industriumque, diuer sas orbis, ac longinquas crebrò peragrasse regiones, culmina montium inuia, &solitudines abditas, omnisque terrae fibras scrutatum fuisse, pro rerum certitudine, ¬itia inuenienda, nullamque ob aliam causam mille subijsse discrimina, neque Smaragdi substantiam &uim, cum passim ille haberetur, ipsi innotuisse, aut de ea quicquam disseruisse, uel si plenam illius tenuit cognitionem, non uberius in posterita tis commodum tradidisse, etiam si magna mercede, &labore illam didicerit, quemadmodum de alijs probè facere consue uit medicamentis, ut ait in ix. de simpl. med. cap.