Latin
263
Luigi Mondella, Epistolae medicinales 263
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt optime uir, quae nostro &Collegarum nostrorum nomine ad te scribenda habui, quae tu ea fronte, atque eo animi candore accipies, &leges, quibus nos tuum medicamentorum simplicium Examen legimus. Tibi autem persuadeas uelim, nos omnes tua causa uelle omnia, ac cupere: ¶tos esse tibi morem gerere, si quando aut opera, aut re nostra uti uoles: quem quidem ut peritum &diligentem rei medicae instauratorem obseruamus plurimum, ac ueneramur. Si quid uerò aliud noui in re nostra tuum pepererit ingenium (quod proculdubiò fore existimamus) eius nos quicquid illud fuerit, ut nobiscum communices, te etiam atque etiam rogamus: nam &nobis gratissimum facies, tibique maiore quàm antea beneficio adstringes. Et licet quantum potui cauerim ne te uel tantillum laederem, si quod tamen uerbum fortè offenderis, à me incautè prolatum, quod liuoris, aut aculei aliquid habe re uideatur, ut illud prorsus confodias ac tollas, tanquam à nobis alienum, nostri scito esse instituti. Vale, &nos ama. Ex Brixia, tertio Callend. Ianuarij,