# Epistolae medicinales 29-2

Luigi Mondella, Epistolae medicinales, Cap. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/luigi-mondella/epistolae-medicinales/29-2

Cap. 5. Gal. 1. lib. de antidotis. multus est. Videmus enim quàm uaria sit rerum uicissitudo, quàm inconstans aëris status: estque diligenter obseruandum, nubilus ne, an serenus sit aër, quaue item aetate medi camenta colligenda sint, atque in usum reponenda, ut probè annotauit Diosc. in suorum librorum praefatione, & Plinius lib. xxvij. cap. ult. Galenusque praesertim tertio de comp. me dic. secundum genus. Tum pharmacopolarum complurium auaritia, atque illorum in conficiendis compositionibus incu ria, & fraus, ut antea monuimus, nobis ualde suspectae esse Cap.i. debent, ut Plinius confirmat lib. xxxiiij.

---

Luigi Mondella, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales.
